OCR
24 vel favillis oppletus Vulcanus ac semper officinae laboribus squalidus, aut Pallas etiam ipsa sua Gorgone et hasta terribilis xæ} ġe} vopõsæ Spruv 8). Cur semper puer Cupido? cur? nisi quia nugator est, xa} pydév Uviès 9) neque facit, neque cogitat? Cur aureae Veneri semper vernat sua forma? Nimirum, quia mecum habet affinitatem, unde et patris mei colorem vultu refert, atque hac de causa est apud Homerum xgur7 ’ ADpodirty. Deinde perpetuo ridet, si quid modo Poëtis credimus, aut horum aemulis Statuariis. Quod numen unquam religiosius coluere Romani, quam Florae omnium voluptatum parentis? !) Quanquam si quis etiam tetricorum Deorum vitam diligentius requirat ab Homero, reliquisque poétis, reperiet stultitiae plena omnia. Quid enim attinet reliquorum facta commemorare, cum Jovis ipsius fulminatoris amores ac lusus probe noritis? cum severa illa Diana oblita sexus, nihil aliud quam venetur, Endymionem interim deperiens ")? Verum illi sua facinora a Momo *”) audiant malim, a quo saepius quondam audire solebant. Sed 8) yopyõmrıç Soph. Aiax 452; Contra Venus apud Hom. audit xpvréy et Drao(u)ueidyc. — Kai &e?... Luc. Pseud. 32. 9) Ut latine quoque mens sana pro prudenti. Cf, Il. VIII. 524. 10) Floralia tam lascive agebantur ut a meretrice, quae populum Romanum haeredem scripsisset, originem ducere dicerentur. Longe alia Oy. Fast, V. 195: II) Todrou xdares dieveyxóvroc ğpácðy Zeàńvy. Apoll. I. 7. Cf. Cic. Tusc. Disp. I. 38, 92. 12) Huic deo (Noctis filio, Hes. ‘Theog. 214) mos est ipsum quidem nihil operis edere sed aliorum Deorum opera curiosis oculis contemplari et si quid est omissum aut perperam factum, id summa cum libertate carpere. Ad. I. 5. 74 (p. 210 B).