Genus, educationem et comites audistis, Nunc, ne
cui sine causa videar mihi Deae nomen usurpare,
quantis commoditatibus Deos simul et homines adfi¬
ciam, quamque late“ meum pateat numen, arrectis
auribus accipite. Etenim si non inscite scripsit qui¬
dam, hoc demum esse Deum, juvare mortales 1), et
si merito in Deorum senatum asciti sunt, qui vinum,
aut frumentum, aut unam aliquam hujusmodi com¬
moditatem mortalibus ostenderunt, cur non ego jure,
Deorum omnium: #A@« ?) dicar, habearque, quae una
omnibus largior omnia?
1) Plinius, H. N. II. 5. Deus est mortali iuvare mortalem et haec
ad aeternam gloriam via.
2) Legitur in Bibl. Sacr. Vulg. Ed. (usus sum Ed. Ratisbon. 1849)
Apocal. I. 8: Ego sum Alpha et Omega, principium et finis, dicit
Dominus Deus...
Principio quid esse potest vita ipsa vel dulcius , vel
preciosius? At hujus exordium cui tandem acceptum
ferri convenit, nisi mihi? Neque enim aut dBpimorarpys!)
hasta Palladis, aut ve@eAyyepérov Jovis aegis ?) homi¬
num genus vel progignit, vel propagat. Verum ipse
Deùm pater atque hominum rex 3), qui totum nutu
DI V.-747.
2) Aegis apud Homerum solum est YrAuy Ardg vepeAyyepérao.
3) Ex Hom. Il. I. 125 expressit Verg. IX. 106 (tremefecit).