VI PRAEFATIO.
tare nugas, ut nihil minus quam nugatus fuisse vi¬
dearis. De me quidem aliorum erit judicium: tametsi,
nisi plane me fallit Draaurix *), stultitiam laudavimus,
sed non omnino stulte. Jam vero ut de mordacitatis
cavillatione *) respondeam, semper haec ingeniis li¬
bertas permissa fuit, ut in communem hominum
vitam salibus *) luderent impune, modo ne licentia
exiret in rabiem. Quo magis admiror hujus temporis
aurium delicias, quae nihil iam fere nisi solennes *)
titulos ferre possunt. Porro nonnullos adeo praepos¬
tere religiosos videas, ut vel gravissima in Christum
convitia ferant citius, quam pontificem aut principem
levissimo joco aspergi, praesertim si quid 7pòs Tè
ğaQıra %) attinet. At enim qui vitas hominum ita
taxat”), ut neminem omnino perstringat nominatim ,
quaeso, utrum is mordere videtur, an docere potius,
ac monere? Alioqui quot obsecro nominibus ipse me
taxo? Praeterea qui nullum hominum genus praeter¬
mittit, is nulli homini, vitiis omnibus iratus videtur.
Ergo si quis extiterit, qui sese laesum clamabit, is
aut conscientiam prodet suam, aut certe metum.
Lusit hoc in genere multo liberius ac mordacius
32) Iep QiAguríaç, quae apud Hor. c. I, 18, 14 audit „caecus amor
sui? agit Joan. Stobaeus (Flor. Tit. 23) et Plutarchus (Mor. 48 F.),
cui ea est ò? Hv adrig adrot ndaak txacros dy TpÔTOG HA LÉYITTOG
où qareräc mporieras rôv É£wbey cet. Cf. c. IX.
33) i. q. inutilis quaestiuncula.
34) At vestri proavi Plautinos... laudavere sales (Hor. A. P. v. 270).
35) Consuetudine receptos, qua reges vocantur invictissimi et sere¬
nissimi, Pontifices sanctissimi cet. (L.).
36) Ad parandas facultates. Ad. III, 6, 3 (p. 855 F.).
37) Notat, reprehendit.