OCR Output

PRAEFATIO. VII

divus Hieronymus, ne nominibus quidem aliquoties
parcens. Nos, praeterquam quod a nominibus in
totum abstinemus, ita praeterea stilum temperavimus,
ut cordatus lector facile sit intellecturus, nos volup¬
tatem magis, quam morsum quaesisse. Neque enim
ad Juvenalis *) exemplum, occultam illam scelerum
sentinam usquam movimus, et ridenda magis quam
foeda recensere studuimus. Tum si quis est, quem
nec ista placare possunt, is saltem illud meminerit,
pulchrum esse a stultitia vituperari, quam cum lo¬
quentem fecerimus, decoro ”) personae serviendum
fuit. Sed quid ego haec tibi, patrono “) tam singu¬
lari, ut causas etiam non optimas optime tamen
tueri possis? Vale, disertissime More, ct Moriam
tuam gnaviter defende. Ex Rure, quinto Idus Iunias.

An. M.D.VII “).

38) D. Iunius Iuvenalis, natus Aquini in urbe Volscorum, imperan¬
tibus Traiano et Hadriano 16 Satiras scripsit, quibus in turpissimos
aequalium mores asperrime invehitur.

39) Ut in vita, sic in oratione nihil est difficilius, quam quid deceat
videre. Ilpérov appellant hoc Graeci: nos dicamus sane decorum (Cic.).

40) M. erat causarum p. Vid. J. H. Lupton, The Utopia of Sir
Thomas More. Oxonii 1895 p. XXI.

41) Et mensem et annum huic Praefationi subscriptos genuinos
esse summo iure negarunt, praeter alios, Brunet (Manuel du Libraire II,
1037) et Max Reich (Ergänzungshefte der W.-Deutschen Zeitschrift
fur Geschichte und Kunst, 1896, IX, p. 132). Potior lectio videtur,
auctore P. Nolhac (Erasme en Italie, p. 93), quinto Idus Julias 1509;
potissima, 1510. Minus placet 1511, quam quoque commendat J. H.
Lupton, in opere memorato, p. XXVI not. 2. Vid. Reich 1. 1.

In ed. Schureriana (1511) nulla fit anni mentio.