cuius et divus meminit Hieronymus *). Proinde si
videbitur, fingant isti, me latrunculis interim animi
causa lusisse, aut si malint, equitasse in arundine
longa ”). Nam quae tandem est iniquitas, cum omni
vitae instituto suos lusus concedamus, studiis nul¬
lum omnino lusum permittere, maxime si nugae
seria ducant, atque ita tractentur ludicra, ut ex his
aliquanto plus frugis referat lector non omnino naris
obesae *), quam ex quorundam tetricis *) ac splen¬
didis argumentis? veluti cum alius diu consarcinata *°)
oratione, rhetoricen aut philosophiam laudat, alius
principis alicuius laudes describit, alius ad bellum
adversus Turcas movendum adhortatur. Alius futura
praedicit, alius novas de lana caprina *™) comminiscitur
quaestiunculas. Ut enim nihil nugacius, quam seria
nugatorie tractare, ita nihil festivius, quam ita trac¬
26) Huius Divi Ecclesiae Doctoris, nati anno 340 Stridone in op¬
pido Dalmatiae, cuius scripta se ab ipsa pueritia iam admiratum esse
testatur, omnia opera cum argumentis et scholiis Erasmus anno 1516
Basileae edidit, quae editio repetita est anno 1553.
Locus noster invenitur in Prooem. in XII comm. Esaiae, Tom. V,
p. 154. Sanctae Litterae ab Hieronymo conversae meliorem partem
efficiunt Bibliorum Latinorum, quae Vulgata appellata ex decreto Con¬
cilii Tridentini sola in Ecclesiis Catholicis usurpantur.
27) Hor. Sat. II, 3, 248.
28) Hor. Epod. 12, 2.
29) i. q. putidis (pedant).
30) Sumpsit ex Gellio suo (quod eius fuit exemplar, iam est in
Bibliotheca Roterodamensi), apud quem (XIII, 25, 19 et KE, 33521)
consarcinare (consarcire) sibi vult consuere, conflare, coagmentare.
Dicitur hic de iis qui hinc atque hinc emendicatis verbis et sententiolis
componunt orationem.
31) Hor. Epist. I, 18, 15.