Pallas istud tibi misit in mentem *? inquies. Primum
admonuit me Mori cognomen tibi gentile, quod tam
ad Moriae vocabulum accedit, quam es ipse a re
alienus. Es, autem vel omnium suffragiis alienissimus.
Deinde suspicabar hunc ingenii nostri lusum tibi
praecipue probatum iri, propterea quod soleas huius
generis jocis, hoc est, nec indoctis, ni fallor, nec
usquequaque 6) insulsis, impendio 7) delectari, et
omnino in communi mortalium vita Democritum
quendam agere *), Quanquam tu quidem, ut pro
singulari quadam ingenii tui perspicacitate, longe late¬
que a vulgo dissentire soles, ita pro incredibili mo¬
rum suavitate facilitateque cum omnibus omnium
horarum hominem °?) agere, et potes et gaudes. Hanc
igitur declamatiunculam non solum lubens accipies,
ceu wvyyuôruyey ©) tui sodalis, verum etiam tuendam
suscipies, utpote tibi dicatam, jamque tuam, non
5) TH d'4p° Er) Qpecì bgue beğ yaavxõrıç “Abjvy (Od. XXI, 1).
6) Cic, (ad Fam. VII, 16) ex vetere poeta: Usquequaque sapere
oportet.
7) Iungitur fere comparativis; apud posteriores verbis (i. q. impense,
summo opere).
8) Democritus, atomorum doctrinae post Leucippum auctor, anno
fere 480 a. C. Abderae natus, cuius fontibus Epicurus hortulos suos
irrigavit, eUbupiav et &ðæußíxv, animum tranquillum et terrore liberum
summum esse bonum affirmavit. Qui vir magnus in primis perpetuo
risu, ut fletu Heraclitus, res humanas persecutus esse dicitur. Cf. Juv.
X, 28—30 et Sen. de Ira II, 10, 5.
9) Qui seriis pariter ac jocis esset accommodatus et qui quum (Leg.
quicum) assidue libeat convivere (Ad. I, 3, 86 p. 144 A).
10) ,,Verum est m#emosynum mei sodalis” hodie apud Catullum