OCR Output

PRAEFATIO.

ERASMUS ROTERODAMUS

THOMAE MORO SUO

S: Di

E rioribus diebus cum me ex Italia in Angliam
reciperem, ne totum hoc tempus, quo equo fuit insi¬
dendum, poros 1) et illiteratis fabulis tereretur,
malui mecum aliquoties vel de communibus studiis
nostris aliquid agitare, vel amicorum, quos- hic ut
doctissimos, ita et suavissimos reliqueram, recorda¬
tione frui. Inter hos tu, mi More, vel in primis oc¬
currebas: cuius equidem absentis absens memoria
non aliter frui solebam, quam praesentis praesens
consuetudine consueveram, qua, dispeream °), si quid
unquam in vita contigit mellitius °). Ergo quoniam
omnino aliquid agendum duxi, et id tempus ad se¬
riam commentationem parum videbatur accommoda¬
tum, visum est Moriae encomium ludere 4), Quae

1) Ad, II, 6, 18 (p. 588 D).

2) Hor. Sat. I, 9, 47.

3) Vox sermonis cottidiani et Catulliana.

4) Encomium Latine non invenitur; ludere, de studiis levioribus

poeticis et iocis.