meam. Etenim non deerunt fortasse vitilitigatores "),
qui calumnientur, partim leviores esse nugas, quam
ut theologum deceant, partim mordaciores, quam
ut Christianae conveniant modestiae, nosque clamita¬
bunt veterem comoediam.”) aut Lucianum ™) quem¬
piam referre, atque omnia mordicus arripere. Verum
quos argumenti levitas et ludicrum offendit, cogitent
velim, non meum hoc exemplum esse, sed idem iam
olim a magnis auctoribus factitatum. Cum ante tot
saecula Batpayouvozaviav ™) luserit Homerus, Maro
culicem et moretum "), nucem Ovidius “). Cum
11) Vitilitigatores M. Cato vocabat litium avidos et alienorum ope¬
rum calumniatores. Ad. II, 6, 19 (p. 589 B).
12) Cf. Horat. Sat. II, 10, 14—17 et Ars poet. 281—284.
13) Erasmo exemplo fuit „ille Rhetor et sophista celeberrimus” Sa¬
mosatae ad annum fere 125 p. C. natus „qui et superciliosis abstinens
Philosophorum praeceptis et solutioribus Poetarum lusibus, honestissi¬
mis simul et facetissimis salibus vitia ubique notat atque insectatur
mortalium; idque facit tam scite tantaque cum fruge, ut cum nemo
altius pungat, nemo tamen sit qui non aequo animo eius aculeos
admittat” (Epist. 475 App. p. 1862 B). Aliquot dialogos a nostro latine
redditos vide Op. omn.: Tom. I p. 185—340.
14) Hoc poematium non Homeri, quicunque tandem fuit, sed
quarto demum a. C. saeculo ortum et Barpegopagiay inscribendum
esse hodie affirmatur.
15) Sunt carmina ex ‘Appendice, quae dicitur, Vergiliana. Illius
argumentum cognoscitur ex Elogio in fine:
Parve culex, pecudum custos tibi tale merenti
Funeris officium vitae pro munere reddit;
hoc (Moretum est edulii rustici genús) describitur prima diei pars vitae
rusticae.
16) Quamquam Erasmus in editione huius Elegiae, Joanni, Th. Mori
filio dicata „et in nuce Nasonem esse” asseverat (Op. omn. Tom. I,
p. 1190 sqq.) hodie tamen hoc carmen tali poeta indignum habetur.
Argumentum sumptum ex Anthol, Palat. IX, 3.