quod operae pretium esset, vel illis me facturum sperabam ,
his tamen providere mihi visum est: ex Listrianis animad¬
versionibus (quas littera L. significo mihi) sumpsi quae usui
esse poterant et reliquis omissis notas meas undecunque
depromptas adscripsi.
Nihil inane, nihil sine causa, nihil supervacaneurn inesse
equidem sane non contenderim, nam sunt certi denique
fines — quos constituere hoc opus, hic labor est — neque
tamen nimia in eiusmodi re nocere, modo brevis sit quic¬
quid praecipiat notularum scriptor, mihi persuasum est.
Capitum divisione, quam A. G. de Meusnier de Querlon
iam anno 1765 instituit, usus sum, quo minus taedii con¬
tinuam declamationem legenti aut molestiae hunc illumve
locum alleganti esset; eiusdem indicem emendatum adieci.
Bibliopolae nostri Hagani nulli sumptui parcentes optime,
si quid video, redditas Holbenianas imagunculas opusculo
ornamento esse voluerunt atque virum doctissimum Guil.
G. van der Weerd exempla typographica mecum emen¬
dantem bene de libro meruisse grato animo testor.
Iam id tantum restat ut hanc Laelio sapientiorem Stul¬
titiam proficiscentem, de qua Erasmus ipse ,,Neminem
audivi tam morosum ut diceret quemquam opera Moriae
factum pilo deteriorem. Multorum judicia correcta sunt,
plurimorum discussa tristitia” 14), votis ominibusque pro¬
sequar.