OCR Output

Senatus Mulhusini emi curavit Basilius Amerbachius, Boni¬
facii filius, cuius ex hereditate anno 1661 sibi comparavit
Civitas Basileensis.

Ut de Gerardo Listrio (Lijster i. q. turdus) quaedam in
medium proferam, qui unus, quantum mihi quidem inno¬
tuit, latine Frasmi opusculum commentatus est, erat hic
quoque ex popularibus nostris 4). Oriundus ex oppido Rhe¬
nen medio fere saeculo XV, Alexandri Hegii discipulus,
non solum Graece et Latine et Hebraice doctus verum
etiam medicinae peritus, adeo in Roterodami mentem pene¬
traverat, ut non deessent qui crederent hunc notas a se
profectas sub illius nomine edidisse, quo facilius invidiam
operis a scriptore ipso illustrati effugeret 5).

Nihil autem verius quam huic docto viro, „Alteri Cap¬
nioni”, hoc commentarium acceptum nos referre, cui tan¬
tum tribuit Erasmus ut scripserit: Primum (Moria) a paucis
intelligebatur donec Listrius adderet commentaria 6). De
longa aliorum operum serie dicere omitto 7) vel ea de
causa, „quod eius animi recessum solae in Moriam Erasmi
lucubratiunculae ostendunt” 8), id tantum subiciens, tali
viro scholis Zwollanis et Amisfurtanis praefecto, Ioannis
Murmellii incluti doctoris, quocum Hegii disciplina adu¬
lescentulus usus erat, anno 1517 Daventriae propter laudis
obtrectationem veneno interemti — iure an iniuria iam
non quaero — mortem esse exprobratam,

4) Nuperrime de Listrio egit V. cl. H. C. Rogge in „Archief voor
Nederlandsche Kerkgeschiedenis”, T. VII. f. 2, (Hagae Com. 1898)
p- 203—220.

5) Ut Petrus Opmeer in Opere Chronograph. p. 454.

6) Epist. 264 (29 Aug. 1517) P. 261 C.

7) De quibus vid. Van der Aa, Biographisch Woordenboek der
Nederlanden s. v.

8) Fr. Irenicus, Germaniae Exegesis, IL. 41.