OCR Output

Licet de principe editione commentarii Listriani non
minus quam libelli ipsius alii alia sentiant 9), iam exem¬
plar Basileense satis probare opinor, anno 1513 in lucem
esse emissam atque contineri libro in quo haec: In hoc
opere contenta, Ludus L. Annaei Senecae de morte Claudii
Caesaris, nuper in Germania repertus cum scholiis Beati
Rhenani. — Synesius Cyrenensis de laudibus Calvitii cum
scholiis B. Rh. — Erasmi Rot. Moriae Encomium cum comm.
Gerh. Listrii trium linguarum periti. Bas. 1513 in 40.10).

At ea natura est et is temporum scientiam promoventium
cursus, ut adnotationes Listrianae paullatim ad usum bonae
esse desierint, quo accedit quod cum legentes saepius ad
opus quoddam ex antiquitate Graeca Romanaque vel ad
Biblia sacra sint delegandi, loci, illius aetatis more, tam
parum diligenter et accurate indicari solent, ut nonnunquam
nonnisi multa opera consumpta reperiantur. Cui malo me¬
dici pro viribus mederi conatus sum atque rerum his die¬
bus in tenebris iacentium, alchymiae, doctrinae doctorum
scholasticorum, aliarum ex medii aevi temporum memoria
notitiam repetivi, Listrium ratus proxime ad verum acces¬
sise, cum diceret ,,Magis placebit, si magis fuerit intel¬
lacta”. Legere enim — affero ex Dictis Catonis — et non
intellegere neglegere est.

Atqui quod de Platone Heerenius quondam affirmavit,

9) Cf. Conr. Gesner, Bibliotheca Univers. 1545, p. 274; Burman,
Trajectum erud. 1738, p. 191; Brunet, Manuel du Libraire, Suppl.
1878, Tom. I. p. 456, qui perperam editionem , quae Graeca inscriptione
carens cum notis Lysterii anno 1515 Bas. apud Frob. prodiit, princi¬
pem esse ait.

10) I. G. Th. Graesse, Trésor .des livres rares et precieux, 1861,
Tom. II. p. 495.

De libelli ipsius primum editi anno vid. not. 41 p. VII et Bibliotheca
Erasmiana, Gandavi, 1893, I série p. 122, ubi nonnulla emendanda
et supplenda sunt.