OCR Output

ries

in speciali éxaratum invenitur „Hanc Moriam pictam de¬
cem diebus ut oblectaretur in ea Erasmus habuit.”

Colligitur ex his adnotatiunculis hunc librum primum
Erasmi fuisse, tum Lucerni, Theologiae et Paedagogices
laude clari, cui cum Roterodamo et Holbenio et Zwinglio
familiaritas intercedebat.

Nomen ei erat Geiszhüsler vel Myconius, cognomen
Molitor(is), cum patre molitore uteretur,

Anno 1488 natus, Lucerjae et Turici ludi magistri mu¬
nere functus est: Basileam (1532) reversus, Oecolampadii
aedium sacrarum antistitis successor electus, anno 1552
diem obiit supremum 2).

Extat in Erasmi epistulis una perbrevis ad Osualdum
data, in qua eum ,,Amice candidissime” appellat 3).

Hoc munusculum ex dono Bonifacii Amerbachii, Erasmi
ex asse heredis, qui cuivis defuncti amico wyywdruvoz imper¬
tiverit, in Myconii bibliothecam migrasse, probabilis est
coniectura. Paucissima, quae scriptor ipse libro adscripsit,
suis quaeque locis commemorabo: laborum vero Molitoris
emolumenta parvi mihi pretii esse videntur.

Unum ante alia animadversione dignum arbitror quod
venationi Holbenianae (p. 73) ad verba ,,statim ut haec
picta sunt” diem, 29 Dec. 1515, notavit, qua re nobis
aetatem et pictoris et picturae constituere licet.

Librum autem, de quo agimus, sua fata habuisse constat.

Etenim per pictorem Iacobum Clauser a scriba quodam

2) Cf. Herzog, Real-Encyclopidie für Prot. Theol. und Kirche,
2te Aufl. s. v. Myconius (Oswald).

3) 332, p. 349 D. Ubicunque scriptorem sui ipsius optimum esse
interpretem ratus, alium quendam locum ex Erasmi scriptis affero,
legentes, ut moris est, delego ad ,,Opera omnia”, quae, Tom. X
constantia, Lugduni-Batavorum ab anno 1703—1706 apud Petrum van
der Aa in lucem prodierunt. Tomo II continentur Adagia, T. III
p- I et 2 Epistolae, T. IV Stultitiae laus.