Novam opusculi, quod olim permultum in manibus erat,
editionem in manus sumpturos praemoneam oportet, quid
et quomodo egerim, Neque tamen has officii partes explere
potero nisi pauca de uno huius libelli qui, paene dixi
sescentiens prelum subiit, exemplari praemisero.
Est enim in Museo Basileensi exemplar rod Mpix
éyxwmiou anno 1514 a Io. Frobenio una cum Listrii com¬
mentariis typis descripti, cuius iuxta libri verba in margine
lato LKXXIII icunculas calamo scriptorio delineavit Hans
Holbein, qui arte sua non minus quam doctrina commen¬
tator Stultitiae orationem illustravit.
Tam longe autem abest ut operi manum admoverit quod
Frasmus ei mandasset, ut quo erat animo hilaro atque ad
iocandum prompto, in modum scriptoris amici, cuius ad
exemplum tot egregias effigies expressit, illas lepidas ac
venustas imagunculas hic illic, ubicunque ei videbatur,
modo crebriores modo rariores, modo tenuiores modo cras¬
siores adumbrans sibi ingenioque suo indulserit, non solum
orationis argumento verum etiam figuris, locutionibus,
flosculis picturae decus afferens 1).
Qua in re non amplius X dierum tempus posuit. Cum
enim in libri Basileensis titulo, quem vocant, generali
scriptum sit ,,Est Osualdi Molitoris Lucerni”, eadem manu