sufficient operi, paucitatem industria pensan¬
tes, tanto copiosius dabitur salarium.
Quin et in pactione cum typographo permitto
heredi cum exequutoribus moderationem mer¬
cedis pro dignitate editionis et pro multitudine
voluminum qua excudet. Nolim enim pauciora
mille quingentis.
Cum FROBENIO, aut si quis in eius offici¬
nam successerit, liberalius agi cupio. Si tamen
ille. gravabitur suscipere negotium, sollicitent
alium.
Si quid huius rei gratia fecerint sumptus,
vel heres, vel exequutores, id de relictis pecu¬
niis detrahi volo, ut cuique, quod legatum
est, maneat integrum.
Ex singulis tomis sive partibus curabunt
viginti diligenter concinnanda, ut opere per¬
fecto summam unam mittant Archiepiscopo
Cantuariensi, alteram Cutberto Tonstallo, Epis¬
copo Londoniensi, tertiam Thome Moro, Ba¬
roni Anglia. Quartam Joanni Episcopo Lin¬
colniensi. Quintam Cantabrigiam, ut repo¬
natur in Collegio Regine, in publica eius
collegii bibliotheca. Sextam Joanni Episcopo
Roffensi. Septimam in Hispaniam, reponen¬
dam in bibliotheca Cæsaris. Octavam ad
Episcopum Toletanum. Nonam ad Ferdinan¬