OCR
182 TESTAMENT D’ERASME sufficient operi, paucitatem industria pensantes, tanto copiosius dabitur salarium. Quin et in pactione cum typographo permitto heredi cum exequutoribus moderationem mercedis pro dignitate editionis et pro multitudine voluminum qua excudet. Nolim enim pauciora mille quingentis. Cum FROBENIO, aut si quis in eius officinam successerit, liberalius agi cupio. Si tamen ille. gravabitur suscipere negotium, sollicitent alium. Si quid huius rei gratia fecerint sumptus, vel heres, vel exequutores, id de relictis pecuniis detrahi volo, ut cuique, quod legatum est, maneat integrum. Ex singulis tomis sive partibus curabunt viginti diligenter concinnanda, ut opere perfecto summam unam mittant Archiepiscopo Cantuariensi, alteram Cutberto Tonstallo, Episcopo Londoniensi, tertiam Thome Moro, Baroni Anglia. Quartam Joanni Episcopo Lincolniensi. Quintam Cantabrigiam, ut reponatur in Collegio Regine, in publica eius collegii bibliotheca. Sextam Joanni Episcopo Roffensi. Septimam in Hispaniam, reponendam in bibliotheca Cæsaris. Octavam ad Episcopum Toletanum. Nonam ad Ferdinan