monasterii, vir pure Christianus, qui te vnice deamat, tuus olim 55
discipulus, vt praedicat. Is omnium pene solus Christum praedicat:
caeteri fere aut hominum fabulas aut suum quaestum praedicant.
Melanchthoni scripsi. Dominus Thesus tibi suum spiritum indies
vberius impartiat ad ipsius gloriam et publicam vtilitatem. Cum
haec scriberem, tua epistola ad manum non erat. óo
Vale Louanii, tertio kalendas Tunias. Anno. m.D.xix.
971981. To GASPAR SCHALBE.
Farrago p. 138. Louvain.
F.p. 287: HN: Lond. vi. 6: LB. 428. 30 May 1519.
ERASMVS ROTERODAMVS GASPARI SCHALBO SVO S. D.
Osssoro te, doctissime Schalbe, vtrum isthuc est rogare an cogere ?
Vides mihi vix ocium esse ad tuendam valetudinem, vides tot studio¬
rum laboribus obrutum, et tamen efflagitas epistolam. Adeo vio¬
lenta res est et impotens amor, praesertim Germanicus; cui si coner
reluctari, nihil agam. Itaque respondeo tuis literis, sed ita vt verear
ne dicas tibi nihil esse responsum. Quod si breuitatem hanc apud te
non excusat misericordia nostri, saltem excusabit publicorum studi¬
orum ratio, quorum iactura distrahor in haec officia: quae singulis,
quibus praestantur, exigui momenti videntur, mihi tamen in quem
vnum agminatim glomerantur, ingentem sarcinam addunt.
Quando tu Ionae non cedis in amando, par arbitror vt te non
minus quam illum redamem. Deplorarem tam longinquam profe¬
ctionem tuam totque periculis obnoxiam nostra causa susceptam, ni tu
tibi tantopere gratulareris etiam. Id si iudicio facis, non inuideo
fructum; sin imaginatione, remedii pars est non sentire malum. 15
Illud autem quam Germanice! Negas te fustibus depelli posse, ni
detur quod in patriam reuerso praesentem Erasmum referat. Os
impudens, non tibi sat est oculos, aures et animum explesse nostri
copia, mellitissima vti scribis, ni me totum tecum auferas? et
auferas in tam procul dissitam regionem? Quantulum autem Erasmi
980. 57. fere a 7: vero E.
in Theology 12 July. On returning to
Antwerp he was attacked by the
Inquisition and compelled to recant
publicly, o Feb. 1522. In June he
escaped to Wittenberg (LE? 567),
where he married a young woman
from Luther’s household. In May
1524 he was chosen as Preacher at
Bremen, and there the remainder of
his life was spent. He was Super¬
intendent 1534-59; and in 1549 he
married again.
See P. Fredericq, Corpus Inqutsitionis
Neerlandicae, vol. iv (1900); P. Kalkoff,
Anfänge d. Gegenreformation in den Nieder¬
linden, 1903-4; O. Clemen, Beitr. 2.
Reformationsgesch., i (1900), pp. 33-9;
Geldenhauer’s Collectanea, ed. Prinsen,
pp. 32-3; ADB; and BN. There are
letters to him from Luther 1527-46,
and from Melanchthon 1545-6. Krafft,
pp. 45-8, prints a letter from his
Collectanea in the Town Library at
Bremen.
980. 58. Melanchthoni] Ep. 947.
981, 2, tot studiorum] Cf. Ep. 944. 25.