OCR Output

604 LETTERS OF ERASMUS [1519

reuerendissimus Episcopus ac Princeps Leodiensis: eam vna cum
nomismate ad illum misi, nec postea licuit hominem conuenire.
| 10 Quicquid fauoris, quicquid benignitatis, quicquid praesidii illustrissi¬
p mus Dux impendit euehendis optimis studiis, id in me peculiariter
collatum arbitror. Nihil in Iona conspexi quod non vnice me
delectarit. Ita me Deus bene amet, video delectum organum ad
Christi gloriam illustrandam inter crassissimas horum temporum
15 tenebras. Schalbi collegae dotes magis ex illius literis quam ex
oratione licuit cognoscere. Ego posthac Georgium Spalatinum non
solum inter praecipuos amicos verumetiam inter patronos meos ob¬
seruandos scripturus sum, non perinde in chartis atque ipso in
pectore. Bene vale, Georgi charissime.
20 Louanii. mr. Calend. Iunias. Anno M.D.XIX.

979. To DUKE FREDERICK OF SAXONY.

Farrago p. 126. Louvain.
F, p. 278: HN: Lond. v. 36: LB. 426. 30 May 1519.

[Answering the letter mentioned in Ep. 963. 1.]
ILLVSTRISS, SAXONIAE DVCI FRIDERICO ERASMVS ROTEROD. S. P.

ILLvsrRISsIME Princeps, pro studio quo tuae celsitudini Caesarum
| vitas a me recognitas dedicaui, iam nunc abunde magnam gratiam
relatam existimo, posteaquam amantissimis literis sibi non ingratum
fuisse testatur. Nam cum id operis destinarem, nondum mihi
5 perinde praedicatum erat atque nunc est, quanta animi propensione
faueres bonis literis adhuc cum veteris inscitiae patronis digladianti¬
bus, sed ita vt hostes nihil aliud assequantur reluctando quam quod
et nostram illustrent victoriam et suam denobilitent stulticiam.
Quicquid autem fauoris, quicquid benignitatis, quicquid subsidii tua
10 nobilitas instaurandis honestis studiis et euehendis tuendisque
studiorum assertoribus impendit, id totum in me collatum esse duco.
Neque vero te poeniteat istius animi. Non erunt ingratae literae ;
quin magis trilingui facundia vindicem suum immortali gloriae
consecrabunt. Erit olim Fridericus adiutis studiis quam stemma¬
15 tum luce nobilior. Ego posthac non verebor et alios ingenii mei
foetus tibi dicare, quando feliciter cessit haec mihi audacia. Celsitu¬
dinem tuam patriae, studiis ac pietati quam diutissime incolumem
tueatur Christus Opt. Max. Louanii. 1x1. Cal. Tunias. Anno m.p.x1x.

978. 8. Leodiensis] See p. 168. E in marg.
12. Iona] Iod. Ionas Erfordiensis: 979, 2. iam nunc] Cf. Ep. 939 introd.