OCR
604 LETTERS OF ERASMUS [1519 reuerendissimus Episcopus ac Princeps Leodiensis: eam vna cum nomismate ad illum misi, nec postea licuit hominem conuenire. | 10 Quicquid fauoris, quicquid benignitatis, quicquid praesidii illustrissip mus Dux impendit euehendis optimis studiis, id in me peculiariter collatum arbitror. Nihil in Iona conspexi quod non vnice me delectarit. Ita me Deus bene amet, video delectum organum ad Christi gloriam illustrandam inter crassissimas horum temporum 15 tenebras. Schalbi collegae dotes magis ex illius literis quam ex oratione licuit cognoscere. Ego posthac Georgium Spalatinum non solum inter praecipuos amicos verumetiam inter patronos meos obseruandos scripturus sum, non perinde in chartis atque ipso in pectore. Bene vale, Georgi charissime. 20 Louanii. mr. Calend. Iunias. Anno M.D.XIX. 979. To DUKE FREDERICK OF SAXONY. Farrago p. 126. Louvain. F, p. 278: HN: Lond. v. 36: LB. 426. 30 May 1519. [Answering the letter mentioned in Ep. 963. 1.] ILLVSTRISS, SAXONIAE DVCI FRIDERICO ERASMVS ROTEROD. S. P. ILLvsrRISsIME Princeps, pro studio quo tuae celsitudini Caesarum | vitas a me recognitas dedicaui, iam nunc abunde magnam gratiam relatam existimo, posteaquam amantissimis literis sibi non ingratum fuisse testatur. Nam cum id operis destinarem, nondum mihi 5 perinde praedicatum erat atque nunc est, quanta animi propensione faueres bonis literis adhuc cum veteris inscitiae patronis digladiantibus, sed ita vt hostes nihil aliud assequantur reluctando quam quod et nostram illustrent victoriam et suam denobilitent stulticiam. Quicquid autem fauoris, quicquid benignitatis, quicquid subsidii tua 10 nobilitas instaurandis honestis studiis et euehendis tuendisque studiorum assertoribus impendit, id totum in me collatum esse duco. Neque vero te poeniteat istius animi. Non erunt ingratae literae ; quin magis trilingui facundia vindicem suum immortali gloriae consecrabunt. Erit olim Fridericus adiutis studiis quam stemma15 tum luce nobilior. Ego posthac non verebor et alios ingenii mei foetus tibi dicare, quando feliciter cessit haec mihi audacia. Celsitudinem tuam patriae, studiis ac pietati quam diutissime incolumem tueatur Christus Opt. Max. Louanii. 1x1. Cal. Tunias. Anno m.p.x1x. 978. 8. Leodiensis] See p. 168. E in marg. 12. Iona] Iod. Ionas Erfordiensis: 979, 2. iam nunc] Cf. Ep. 939 introd.