98 LETTERS OF ERASMUS [1519
huic hominis monstro credere, tametsi miram prae se fert sancti¬
tatem. Adiecit praeterea theologos omnes tibi aduersari ac contra¬
dicere, eisque certum esse te communi decreto e schola sua profligare,
nihil in hoc diualia rescripta verituris, cum Deo magis audiendum
10 sit quam principibus.
Haec aliaque multa effutit bestius idem,
Iactat et in toto verba canina foro.
Proinde te, mi suauissime Erasme, per Deum immortalem obsecro
bono esse animo, atque nunc ipsum (quem nunquam poenitendis
15 commentariis expressisti) moribus atque inuincibili fortitudine referre
Hieronymum. Non erit tibi, crede mihi, tantum negocii in hoc
deiiciendo allophylo quantum illi in Ruffini versutias laboris atque
vigiliarum fuit insumendum. Para in Goliam istum fundam, quod
est verbum Dei, et recta caperatam in frontem librato lapidem
20 Christum, cuius amore sacras literas illustrandas suscepisti. Super¬
bum ilico prosternes gigantem, confundes et allophylos caeteros
omneis, theologistas scilicet istos qui in te conspirasse dicuntur,
adstipulante in haec verba apud Esaiam Spiritu sancto: Confusi
sunt et erubuerunt omnes simul, abierunt in confusione fabricatores
25 errorum.
Vale, desyderatissime mi Desyderi, et qui valeas corpore atque
animo, nobis quamprimum significato. Ex Aquisgrano. x. Cal.
Junias.
D. Cantor, Vicepraepositus, Schonraide et alii complures salutem
30 atque victoriam animitus tibi imprecantur, tuasque literas aut episto¬
lium saltem praestolantur: item D, Hasebart, confrater noster, te
quoque atque Neuium salutat plurimum.
978. To RICHARD Foxe,
Farrago p. 156. Antwerp.
F. p. 300: HN: Lond. vi. 22: LB. 423. 25 May 1519.
[Between the outbreak of the troubles with Lee (p. 203) and the publication of
E, 1519 is the only year in which Erasmus was at Antwerp on 25 May; so that
this letter is clearly contemporary with Ep. 974. It is noticeable that in
printing it Erasmus at first suppressed Lee’s name : but by the time F was in
preparation, the rupture with Lee had become open, and there was no further
need for concealment.
r4. nunc E: hunc N. 30. imprecantur E: precantur F.
g. diualia] Imperial. Schonraide] John of Schoenrode
12. Iactat] Cf. Ov. Ib. 232. (+ June 1542), Canon and Subdeacon;
19. caperatam] Of. Plaut. Epid. 609. see J. Strange, Genealogie der Herren von
23. Esaiam] 45. 16, where the ac- Bongard, 1866, p. 18.
cepted reading is , simul. 31. Hasebart] Egidius Hasebart, Vica¬
29. Cantor] See Ep. 867. 112 n. rius regius ; see Heusch, Nomina canoni¬
Vicepraepositus] See Ep. 867. 117n. corum Aquensium; 1892, pp. 12,15.