OCR
98 LETTERS OF ERASMUS [1519 huic hominis monstro credere, tametsi miram prae se fert sanctitatem. Adiecit praeterea theologos omnes tibi aduersari ac contradicere, eisque certum esse te communi decreto e schola sua profligare, nihil in hoc diualia rescripta verituris, cum Deo magis audiendum 10 sit quam principibus. Haec aliaque multa effutit bestius idem, Iactat et in toto verba canina foro. Proinde te, mi suauissime Erasme, per Deum immortalem obsecro bono esse animo, atque nunc ipsum (quem nunquam poenitendis 15 commentariis expressisti) moribus atque inuincibili fortitudine referre Hieronymum. Non erit tibi, crede mihi, tantum negocii in hoc deiiciendo allophylo quantum illi in Ruffini versutias laboris atque vigiliarum fuit insumendum. Para in Goliam istum fundam, quod est verbum Dei, et recta caperatam in frontem librato lapidem 20 Christum, cuius amore sacras literas illustrandas suscepisti. Superbum ilico prosternes gigantem, confundes et allophylos caeteros omneis, theologistas scilicet istos qui in te conspirasse dicuntur, adstipulante in haec verba apud Esaiam Spiritu sancto: Confusi sunt et erubuerunt omnes simul, abierunt in confusione fabricatores 25 errorum. Vale, desyderatissime mi Desyderi, et qui valeas corpore atque animo, nobis quamprimum significato. Ex Aquisgrano. x. Cal. Junias. D. Cantor, Vicepraepositus, Schonraide et alii complures salutem 30 atque victoriam animitus tibi imprecantur, tuasque literas aut epistolium saltem praestolantur: item D, Hasebart, confrater noster, te quoque atque Neuium salutat plurimum. 978. To RICHARD Foxe, Farrago p. 156. Antwerp. F. p. 300: HN: Lond. vi. 22: LB. 423. 25 May 1519. [Between the outbreak of the troubles with Lee (p. 203) and the publication of E, 1519 is the only year in which Erasmus was at Antwerp on 25 May; so that this letter is clearly contemporary with Ep. 974. It is noticeable that in printing it Erasmus at first suppressed Lee’s name : but by the time F was in preparation, the rupture with Lee had become open, and there was no further need for concealment. r4. nunc E: hunc N. 30. imprecantur E: precantur F. g. diualia] Imperial. Schonraide] John of Schoenrode 12. Iactat] Cf. Ov. Ib. 232. (+ June 1542), Canon and Subdeacon; 19. caperatam] Of. Plaut. Epid. 609. see J. Strange, Genealogie der Herren von 23. Esaiam] 45. 16, where the ac- Bongard, 1866, p. 18. cepted reading is , simul. 31. Hasebart] Egidius Hasebart, Vica29. Cantor] See Ep. 867. 112 n. rius regius ; see Heusch, Nomina canoniVicepraepositus] See Ep. 867. 117n. corum Aquensium; 1892, pp. 12,15.