OCR
967 | TO THOMAS WOLSEY 591 denticuli quibus offensi sese tueantur. Vnde nouum hoc deorum genus? Illi quos lubitum est haereticos faciunt, et coelum terrae miscent si quis eos appellet sycophantas ; cumque non vereantur ea designare quorum pudeat etiam Oresten, tamen a nobis postulant 120 yt non nisi cum honoris praefatione nominentur: adeo fidunt stulticiae multitudinis, ne dicam principum. Ego bonas literas vt nunquam assequi potui, ita semper amaui. Harum assertoribus faueo ; quibus optimates vbique fauent, praeter Midas aliquot quos aliquando describet aliquis. Atqui sic his faueo 125 vt amem quod virtutis est, non si quid adsit vitii. Quod si quis expendat quibus vitiis maduerint qui pridem apud Italos et Gallos renascentibus priscis studiis opitulati sunt, non poterit non fauere his nostris, quorum mores eiusmodi sunt vt theologis istis censoribus imitandi sint magis quam reprehendendi. Ab his quicquid prodit, 130 meum esse suspicantur; etiam apud vos, si modo vera praedicant negociatores hue isthine proficiscentes. Equidem ingenue fatebor, ingenium non possum non amare, calami licentiam in nemine non improbo. Pridem lusit Huttenus librum cui titulus Nemo. Nemo nescit 135 argumentum esse ridiculum : meum esse dictitabant theologi Louanienses, qui sibi videntur plusquam Lyncei. Mox prodiit Febris: mea erat, cum tamen totus genius totaque phrasis a mea dissentiat. Prodiit oratio Petri Mosellani, qua patrocinatur tribus linguis aduersus yÀorropáoriyas; in me putarunt cudendam fabam, cum ego 140 nondum scirem orationem esse natam : quasi vero si quid huic aut ili in mentem venit scribere, mihi protinus sit omnium nomine reddenda ratio, aut quasi parum sit meo periculo tueri quod ipse scribo. Germani sunt, iuuenes sunt, calamum habent, nec carent ingenio ; nec desunt qui irritent suis odiis, nec desunt qui incitent 145 ac frigidam suffundant. Omnes hos meis literis admonui vt libertatem immodicam temperent, certe a summatibus Ecclesiae viris abstineant; ne illorum animos prouocent in literas quorum patrocinio stant aduersus hostes suos, neue hac inuidia onerent politioris literaturae vindices. Quid faciam? Monere possum, cogere non 15o possum. Meo stilo temperare mihi in manu est, alienum calamum praestare non est meum. Imo, quod maxime ridiculum est, opus quod nuperrime conscripsit reuerendus D. Roffensis aduersus Fabrum, 119. cumque . . . 121. nominentur add. F (120. H: Orestem F). 122, ne dicam principum add. P. 125. aliquis E: quispiam H. 126. amem F: tamen F : tuear F Corrig. 153. reuerendus D. E : episcopus H. 126. amem] The corrigendum in F is 135. Nemo] See Ep. 863. 29 n. evidently a mere conjecture to replace 137. Febris] Of. Ep. 923. 19 n. the misprint in the text; and was 139. oratio] Cf. Ep. 948. 7 n. doubtless made without examining E. 152. opus] See Ep. 936. 7 n.