infamiam verear, qui huc et hodie non aspernandis conditionibus nec
ab vno rege prouocer. Equidem natiuus non sum, fateor, sed
insitiuus Britanniae: et tamen vbi mecum reputo quot illic annos
vixerim, quot illi debeam Mecoenates, quot eximios ac synceros
105 amicos, quantam fortunae meae, si qua tamen est, portionem, non
minus İlli felicitatem hanc gratulor quam si me genuisset.
At nihil interim mihi dictum est de praeclaris corporis animique
tui dotibus, quas Deo naturaeque debemus magis quam nostrae
industriae: et tamen haec quoque bona cedunt in felicitatem rei¬
110 publicae, si in principem probum inciderint. Porro tametsi iam
seculis aliquot non ita multum laudis in regibus tulere. bonae literae,
tamen tua maiestas efficiet vt, quemadmodum olim praecipuum
decus regum fuit eruditione praecellere, ita posthac pulcherrimum
habeatur principem scire literas. Tuae virtutes dispellent veterem
115 cauillationem, qua dictitant quidam regii pectoris vigorem languescere
studio literarum. Quis enim vnquam eorum qui literas nescierunt,
extitit te vno in vlla regia functione dexterior? quis attentior ad
coercenda flagitia ? quis ad consulendum solertior ? quis ad prospicien¬
dum oculatior ? quis in obeundis rebus praesentior? Et tamen in
120 literis quas olim felicissime degustauit tua maiestas, eo nune pro¬
gressa est, fortasse non multo studio sed inaudita naturae felicitate,
vt eruditissimis etiam theologis miraculo sit sanitas et acumen
ingenii tui. - Siquidem in disputatione, quam nuper animi causa tua
maiestas instituit cum acutissimo simul et doctissimo theologo,
125 defendens a laicis non exigendam precationem praeter eam quae
mentis cogitatione Deum alloquitur, Deum immortalem, quem artifi¬
cem praestitit? Quis inuenire poterat argutius? quis colligere
neruosius? quis explicare venustius? Omnium autem virtutum et
ornamentorum tuorum ceu colophon quidam accedit, quod nemo te
130 Vno ad congressum ciuilior, nemo minus fastus aut supercilii prae
se ferens; incolumi tamen interim regia dignitate, quoties res
postulat.
Olim Olympicis victoriis terrarum dominos in deos euehi scripsit
Horatius. Olim solenni ritu, qui cum laude gessissent imperium,
135 referebantur in numerum diuorum. Haec sunt facinora quae vere
consecrent immortalitati; sic itur ad astra. Non patientur eruditorum
+ 133. Olympiacis F.
ror. conditionibus] Cf. Ep. 809. 127- Deum (LB. v. 11284). Erasmus’ utter¬
333 ances on the subject in his notes on the
123. disputatione] Erasmus alludes to New Test. were brought up against him
this again in Lond. xix. 107, LB. 635; by the Faculty of Theology at Paris in
but otherwise nothing seems to be 1526, tit. xix: see LB. ix. 895 seq.,
known of it. The question whether and d'Argentré, Collectio Tudiciorum x
prayer should be voculis or tacita was . (1728), 1, pp. 66-8.
frequently debated ; cf. Modus Orandi 134. Horatius] Carm. 1. 1. 8-6.