hominum ingenia, quae tu tot modis ornas ac foues, virtutum tuarum
memoriam vila temporum vetustate obsolescere. Graeca pariter ac
Latina facundia, grata tuis erga se meritis, semper loquetur apud
Britannos fuisse quendam Henricum octauum, qui vnus tot heroum
dotes ac decora suis retulerit; Ptolemaei Philadelphi studium erga
bonas literas, Alexandri magni felicitatem, Philippi ciuilitatem,
Caesaris inuictam animi vim, Augusti sanitatem, Traiani mansuetu¬
dinem, Alexandri Seueri integritatem, M. Antonini Pii doctrinam,
Theodosii pietatem, et si quid aliud in singulis priscorum insigne 145
fuisse legitur. Precamur vt Deus qui istas dotes largitus est, easdem
velit tibi tuisque faustas ac felices esse; qui istos dedit impetus,
idem suo fauore prouehat beneque fortunet.
Sciebam importunius esse quod huiusmodi naeniis tuam maiesta¬
tem alioquin occupatissimam interpellarem. Sed vicit ardor animi
in gratulationem gestientis, cum et multorum et certissima praedica¬
tione cognouissem quod seculum nobis tua virtute foret exoriturum :
simulque visum est testari me memorem esse fauoris erga me tui,
iam non oratione tantum sed re quoque declarati. Patiatur, oro, tua
serenissima maiestas inter tam multos eximios, quorum ingenium r55
tua nobilitas illustrat ac fouet et quorum literae vicissim tuum
famulitium exornant, et hunc Erasmum, qualis qualis est, annume¬
rari: quam incolumem semperque florentem seruet Christus Opt.
Max. Antuuerpiae. Idib. Maii. An. M.D,XIX.
965. To WILLIAM BLOUNT, LoRD MouNTJOY.
Farrago p. 160. Antwerp.
F. p. 303 (203): HN: Lond. vi. 27: LB. 492. (15?) May 1519.
[The dates of time and place conflict with those of Ep. 961 : for a similar case
see Ep. 962 introd, The difficulty was noticed by the editors of H, who solved
it simply by the omission of the month-date. To avoid, as in Ep. 962, the
supposition of rapid migrations, it may be conjectured that this letter should he
of the same date as Ep. 966, which it follows in E; and that the editors of that
volume, deriving from the MS. an impression of a simple date, Id. Mati, reproduced
it as Cal., not Id.]
CLARISS. BARONI GVLIELMO MONTIOIO ERASMVS ROTERODAMVS S. D.
Vwice Mecoenas, antehac gratulatus sum Angliae tuae, quae tot
haberet viros egregia probitate parique doctrina praeditos; nunc
propemodum inuidere incipio, quae sic efflorescat omni genere studi¬
orum vt omnibus regionibus laudem praeripiat ac pene tenebras
offundat. Quanquam ista laus haud ita noua est vestrae insulae, in 5
qua constat iam olim eximios viros extitisse. Declarant id vel
964. 144. Antonini N! : Antonii EN?. 965. TIT. CLARISS. BARONI om. H.
6, iam E: & H.