Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0613
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 614 [614]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0613

OCR

564 LETTERS OF ERASMUS [1519 in vnum coniectis, nihil expectari ab ipso plebeium aut vulgare, in exemplum rapi quicquid dixerit aut fecerit. Etenim si histriones habet solicitos quomodo susceptae fabulae, quomodo theatro respondeant, quanto magis curae debet esse magnatibus vt dignitati suae, vt orbis expectationi respondeant! Quo te pluribus titulis ornauit fortuna, hoc impensius enitendum yt sorti lucrum respondeat. Neque enim clam esse potest quid expectetur ab Abbate, quid ab Archiepiscopo, quid a Cardinale, quid ab eo cui natalium imagines ac 85 decora praelucent; denique quid a Duce. Non ita magnum est dignitatem amplissimam suscipere ; susceptam tueri ac sustinere longe difficillimum est. Recte dictum est illud, pulchrius esse nonnunquam honorem meruisse quam obtinuisse. At longe pulcherrimum arbitror dignitatem amplissimam citra ambitum assecutum esse, ac susceptae sic modis omnibus respondere vt non tu per illam illustris sed illa per te videatur illustrata. Ac bona pars eximii principis est certo velle bonum principem agere, Id si a quoquam alias vnquam sperandum fuit, de te certe tam multae res nobis tam magnifice pollicentur, vt non temere certam fiduciam animo praesu8 o 9° ; mamus omnes. Multis argumentis R. D. T. iam nune sui specimen nobis aedidit; maiora sunt quae indoles ista ac virtus velut herbescens adhuc et cotidianis auctibus ad maturitatem properans gliscensque promittit. Porro quanquam virtutis seminarium indiderit natura, res, vt fatear, egregie 100 potens, tamen huc non leue momentum adfert cordatos, integros, eruditos grauesque viros in consiliis, in officiis, in domesticis colloquiis semper habere. Sed multo maxime conducit, quemadmodum facis, in optimis literis per aetatem non segniter exerceri, praesertim iis quae ad egregium principem gerendum vel addunt stimulos vel tos viam aperiunt: tametsi factum videmus vt quosdam eximios principes disciplinae, licet alieniores nobilitarint, veluti Mithridatem linguarum reique medicae peritia, C. Caesarem matheseos cognitio. Multa suggerunt amici, sed nulli plura quam boni codices, quos Cato vel in ipsam vsque curiam comites habere consueuit, lectitans interim 110 aliquid, dum senatus cogeretur. Vt igitur non omnis disciplina perdiscenda principi, ita maior est librorum numerus quam vt omnes vacet euoluere: proinde ex vtrisque quod optimum est quodque proximum ad rem principis facit, primo loco discendum est. Nee enim expediat hominem reipublicae natum assidua meditatione 115 studiorum in mutis, vt vocant, magistris situm ducere : quin potius, quemadmodum Plato ciuium suorum animos gymnasticae musicaeque © on x 81. vt orbis expectationi add. H. te add. H. 96. R. D. T. E: tua iuuentus H. 109. vsque add. F. 115, mutis... magistris] Cf. Adag. 118; a proverb quoted in Gell. 14. 2.1.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1463 px
Image height
2532 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
906.43 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0613.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0613.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit