564 LETTERS OF ERASMUS [1519
in vnum coniectis, nihil expectari ab ipso plebeium aut vulgare, in
exemplum rapi quicquid dixerit aut fecerit. Etenim si histriones
habet solicitos quomodo susceptae fabulae, quomodo theatro re¬
spondeant, quanto magis curae debet esse magnatibus vt dignitati
suae, vt orbis expectationi respondeant! Quo te pluribus titulis
ornauit fortuna, hoc impensius enitendum yt sorti lucrum respondeat.
Neque enim clam esse potest quid expectetur ab Abbate, quid ab
Archiepiscopo, quid a Cardinale, quid ab eo cui natalium imagines ac
85 decora praelucent; denique quid a Duce. Non ita magnum est
dignitatem amplissimam suscipere ; susceptam tueri ac sustinere
longe difficillimum est. Recte dictum est illud, pulchrius esse non¬
nunquam honorem meruisse quam obtinuisse. At longe pulcherri¬
mum arbitror dignitatem amplissimam citra ambitum assecutum
esse, ac susceptae sic modis omnibus respondere vt non tu per illam
illustris sed illa per te videatur illustrata. Ac bona pars eximii
principis est certo velle bonum principem agere, Id si a quoquam
alias vnquam sperandum fuit, de te certe tam multae res nobis tam
magnifice pollicentur, vt non temere certam fiduciam animo praesu¬
; mamus omnes.
Multis argumentis R. D. T. iam nune sui specimen nobis aedidit;
maiora sunt quae indoles ista ac virtus velut herbescens adhuc et coti¬
dianis auctibus ad maturitatem properans gliscensque promittit. Porro
quanquam virtutis seminarium indiderit natura, res, vt fatear, egregie
100 potens, tamen huc non leue momentum adfert cordatos, integros,
eruditos grauesque viros in consiliis, in officiis, in domesticis collo¬
quiis semper habere. Sed multo maxime conducit, quemadmodum
facis, in optimis literis per aetatem non segniter exerceri, praesertim
iis quae ad egregium principem gerendum vel addunt stimulos vel
tos viam aperiunt: tametsi factum videmus vt quosdam eximios
principes disciplinae, licet alieniores nobilitarint, veluti Mithridatem
linguarum reique medicae peritia, C. Caesarem matheseos cognitio.
Multa suggerunt amici, sed nulli plura quam boni codices, quos Cato
vel in ipsam vsque curiam comites habere consueuit, lectitans interim
110 aliquid, dum senatus cogeretur. Vt igitur non omnis disciplina per¬
discenda principi, ita maior est librorum numerus quam vt omnes
vacet euoluere: proinde ex vtrisque quod optimum est quodque
proximum ad rem principis facit, primo loco discendum est. Nee
enim expediat hominem reipublicae natum assidua meditatione
115 studiorum in mutis, vt vocant, magistris situm ducere : quin potius,
quemadmodum Plato ciuium suorum animos gymnasticae musicaeque
81. vt orbis expectationi add. H. te add. H. 96. R. D. T. E: tua
iuuentus H. 109. vsque add. F.
115, mutis... magistris] Cf. Adag. 118; a proverb quoted in Gell. 14. 2.1.