OCR Output

558

LETTERS OF ERASMUS [1519

legunt; qui lingua, eruditione et pietate tantos fecere progressus,
vt iam tibi praeceptori, cui omnia referunt accepta, maximo sint

35 ornamento futuri. Innumeri te duce vetustatis ineruditae squalorem
absterserunt, atque magnis itineribus contendunt ad frugem, non
modo iuniores, quod equidem minus miror, sed grandaeui; qui sub
tanto literarum imperatore velut signo dato vniuersae barbarie
bellum indicentes triumphum etiamnum sperant: quandoquidem

4o tanta est eloquentiae tuae vis vt barbaros deploratos in tuam pel¬
lexeris sententiam, qui iam sero quidem cum Phrygibus moliuntur
certamen, et bonas horas quas antehac in nugis intempestiuioribus
locarunt, veris literis et verae impertiunt philosophiae.

Quid attinet de me dicere, quem praesens annis superioribus tuo

45 mellitissimo colloquio ita rapuisti transformastique vt fere reddideris
alium? nam cum olim parum faustae institutioni me dederim re¬
centiorique theologiae per aetatem nimis inhaeserim pertinaciter,
tu flexanima suadela tua protinus effecisti, vt nulla iam lectione
aeque delecter ac solida theologia. Quare non indignaberis, man¬

zo suetissime Erasme, quod Beatus Rhenanus, vir doctrinae et vitae
integritate conspicuus, mihi nuper tuum Verae Theologiae Com¬
pendium dicauit. Quanquam enim tam insignis dicatura optimo
cuique et doctissimo fuisset omnibus modis ambienda, eo tamen
minus te eius instituti pudebit, quod non me solum sed alios haud

55 parum multos ad veteris theologiae studium inflammasti; adeo enim
dilucide tuam in sacris literis eruditionem et ingenium acerrimum
indicat absolutissimus ille libellus, vt multos etiam barbaros, antea
elegantioris theologiae ex professo hostes, hoe opusculo placaris
tibique reddideris beneuolentissimos.

60 Nouum Testamentum denuo a te magnifice, quod nihil dubito,
locupletatum cupidius sane expecto quam vlla mater filium charis¬
simum peregre redeuntem ; nam quicquid vspiam temporum superest
ab officii mei occupatissimi molestiis, id omne tuis libris decies
pellegendis impendo. Paceus noster, in quem externa corporis et

65 animi bona ampliter congessit natura, vbi sit, quid rerum agat,
scire percupio: cuius consuetudine imprimis iucunda vehementer
sum delectatus. Tu vero, Erasme amicissime, Fabro tuo ignosce ;
nam studio in te meo et amori obsecutus, non veritus sum tuis

41. moliuntur certamen scripsi: moliunt tamē E. 43 N: impertiant P.
56. F: accerrimum E.

41. cum Phrygibus] Cf. Adag. 28: where the latter part of Paco’s embassy
sero sapiunt Phryges. to Switzerland was spent: Feb. or

44. annis superioribus] Faber had March to Oct. 1517 (Brewer ii. 2914,
been Chancellor to the Bp. during 3051, 3721; ef. Epp. 706. 27 n., 887. 6).
Erasmus’ second residence at Basle; Some indication is hence obtainable of
cf. Ep. 541. 159. the date of Faber?s move to Constance
66. consuetudine] At Constance, from Basle ; see Ep. 386 introd.