MAGNO ERASMO ROTERODAMO THEOLOGO IO. FABER, VICARIVS
IN SPIRITVALIBVS CONSTANTIENSIS, S. P. D.
Qvop scribendi officium tot menses intermisi, Erasme doctissime,
equidem non causor negocia, quod solent desides; quanquam vere
possim, vt qui semper sim occupatissimus. Nec item vlla me cepit
Erasmi mei obliuio ; quod hane vera amicitia prorsus ignoret, et
ipse vix tam mei sim memor quam Erasmi. Quamuis enim tot
montibus, tam immensa viarum intercapedine seiungamur, semper
tamen oculis nostris adblandiuntur tua pignora suauissima, monu¬
menta ingenii diuina ; quae cum intueor—intueor autem frequenter
—, Erasmum intueor, nimirum verius quam illi qui te praesentem
amplectuntur manusque manibus copulant. Hii faciem corpus¬
culumque aspiciunt, sub quo verus ille habitat Erasmus, quem
totus veneratur orbis; at verius tot aediti ab eo libri referunt,
expressius ostentant oculis quam iugis illa corporis contemplatio.
En quam sedulo annitor ne vsquam amici obliuio mihi obrepsisse
videri possit. Quid igitur meum tam diuturnum excusabit silentium ?
Id sane quod res est, partim commoratio illa remotior, qua fit vt
tabellarii deessent, partim tuae mansionis instabilitas. Iam enim
in Angliam auolasse dicebaris; confestim Hollandiam petiisse te
rumor erat. Quocirea incassum me scripturum arbitrabar, et interim
amiculi aliquot sperare iubebant tuum ad Basileam reditum; sic
haerebam, tui desyderio impatienter aestuans. Tandem fortuna
mihi Constantiae virum obtulit in aula Caroli Regis tui et, vt
spero, etiam nostri primarium, inclytum iuxta ac doctum, qui
tabellarios et, quae est mira eius in omnes humanitas, omnem suam
operam comiter pollicebatur in literis ad te transmittendis. Ego
plurimum gauisus ad scribendum me euestigio accinxi.
Quaeris igitur quid agant amici tui? Valemus omnes Deo pro¬
picio perbelle, tibique optimam valetudinem imprecamur omnes,
quo pluribus foecundissimi ingenii tui foetibus nostram locupletes
paupertatem : omnia enim tua eiusmodi sunt vt antiquae eruditioni
non conferri solum sed anteferri etiam mereantur. Innumeri per
Germaniam tuas vigilias, tui ingenii imagines contemplantur et
12, at scripsi, secundum Ep. 961. 43: & E. 28. im¬
3. cepit F: coepit E.
29. foetibus scripsi : foetura E.
18. in Angliam] Cf. Ep. 937. 39 n.
Hollandiam] This rumour per¬
haps had its origin in the frequent in¬
vitations to Erasmus to visit the Bp.
of Utrecht; cf. Ep. 603 introd.
22, vt spero] After the Imperial
election,
23. primarium] Perhaps Maximilian
of Bergen (+ 1521), Lord of Zevenber¬
gen, and nephew to Erasmus’ early
patrons (Epp. 49, 143): see Goethals s,
Glymes. He was made Kt. of the
Golden Fleece in Noy. 1516 (de Reiffen¬
berg, pp. 311, 381). In 1518 he was
sent to Switzerland as ‘ambassador of
the Catholic King’ (Brewer ii. 4487, iii.
173); and was at Constance 12 April
1519 (Le Glay ii, p. 415).