OCR Output

556 LETTERS OF ERASMUS [1519

ne inter homines quidem: tametsi vixerim cum tot nationum
35 hominumque generibus.

Literas tuas suspicor Louanium perlatas esse, atque illinc Antu¬
uerpiam remissas—nam ibi tum agebam: ita factum est vt non
viderim qui eas pertulerat. Consilium est mensem hunc vernum
sarciendis corporis animique viriculis insumere, si modo licebit.

40 Mox fauente Christo Paraphrasim aggrediar, et argumentum quod
tu tantopere efflagitas: quod ipsum tamen aliis scribetur, non
Borsalo. Noui pectus istud tuum, noui ingenium, noui studium.
Domi fontem habes, vt non necesse sit ex aliena cisterna aquam
petere. Non deerunt qui celebrent pontificum autoritatem, quam

45 fateor esse debere sacrosanctam ; non deerunt qui Scoti Thomaeque
decreta praedicent, quae nec ego sane prorsus improbo. Tu purum
illum et syncerum Christum mentibus tuorum instilla, quando id
a paucis fieri videmus. Gaudeo tibi fortunam obtigisse cum digni¬
tate coniunctam, tum autem materiam ac segetem oblatam bene¬

somerendi de grege Christiano. Felix quidem ocium studiorum,
sed huc descendat oportet sapiens ille Platonicus, non vni sibi
natus.

Optimus princeps Adolphus videtur adhuc veterem illum in nos
animum obtinere quem puer habuit. In huius propiorem noticiam

55 commodissime temet insinuabis per Petrum Zutpenium Casseletanum,
quo viro nihil adhuc vidi candidius aut amicius. Quod Franciscus
Galliarum rex me tentarit satis amplis conditionibus in Galliam
euocare, rumor non omnino vanus est. Tentatum est et retentatum
quorundam literis : verum nihil adhuc audio certum vigilans, neque

6o tam rudis sum rerum humanarum yt meris promissis pellici queam.
Yt Ferdinando praeceptor essem, actum est sedulo, cum per alios
permultos, tum per D. Bergensem ; et is est Princeps vt meliorem
magisque docilem nec optare possim. Sed deterrent me quaedam,
quae tuto literis committi non possunt. Bene vale.

65 Louanii. die paschae. Anno M.D.XIX.

953, FROM JOHN FABER.

Farrago p. 164. Constance.
F. p. 307: HN: Lond. vi. 32: LB. 415. 26 April 1519.

[The date is confirmed by Beatus’ edition of the Ratio Verae Theologiae ; see

p. 176.]
36. F: illic E. 55. Zutpenium add, H. 62. D. E: principem H.
40. Paraphrasim] See Ep. 956. 61. praeceptor] See p. 492.
55. Zutpenium] See Erasmus’ letter 62. D. Bergensem]) See pp. 106,7,

to him dated 10 Aug. 1519. and cf. Ep. 969. 3-5.