OCR
936] TO JOHN FISHER 525 piam, qui de amicitia inter nos sarcienda mecum ageret. Respondi, si sarciret ille famae meae iacturam, me facile rediturum ad pristinam necessitudinem. Ego vt animo Christiano ne laesus quidem velim laedere quenquam, ita non sum tam leuis vt subito fidam illi cuius tale sim expertus ingenium. amicus esse desiit. De Luthero scribam alias copiosius. R. T, D. : cui quam commendatissimus esse cupio. Antuuerpiae. postridie Calendas Apriles. Bene valeat ANNO M.D. XIX. 987,59 FROM RICHARD PACE. Richmond. 5 April (1519). Farrago p. 341. F. p. 442: HN: Lond. xi. 2: LB. 309. RICHARDVS PACEVS ERASMO SVO S. P. D. Perro lusco quem in proximis tuis mihi commendasti, nihil prodesse potui, propterea quod Regi de illo (cuius mentionem facis) libro describendo nunquam in mentem venit. Comoediarum simul et tragoediarum exemplum quod ad Morum nostrum misisti, perlegi: qua de re scripsisti id quod est, illud hominum genus fatali 5 rapi insania, et ea adeo fatali vt non nisi extremo fato, mea quidem sententia, tolli possit. Nam licet salutifera adsit medicina, et adsidens medicus hortetur seque vti curent suadeat, nolunt tamen venenum quod imbiberunt euomere. Tu si me audies, in pulcherrimo tuo perseuerabis instituto, et bene non modo de literis sed etiam de vniuersa Christi religione mereberis: istos vero cum sua m fatali insania dimittes ¿s xdpaxas. Tuam in duas Pauli ad Corinthios epistolas Paraphrasin diligentissime perlegi; et ex hoc tuo labore tantum me fructus percepisse fateor, vt nunc tandem (quod antehac mihi contigit nunquam) 1 audeam affirmare me aliquatenus (ne nimium meo ipsius tribuam ingenio) cum quid dicat, tum quid sentiat diuus Paulus intelligere. Nunc diuinus ille Pauli spiritus, qui antea frigere et deficere mihi visus est, plane viget. Nunc sancta illa praecepta, quae antea mihi sapiebant aloen, conuersa sunt in mel. Nunc Paraphrasis tua adeo 2 mihi explanauit omnia, vt vale facturus sim omnibus recentiorum in 986. 97. R. T. D. E: tua pietas H. 937. 8. vii E: vt H. 21. facturus E: dicturus F. 937. 1. Petro] Meghen ; cf. Epp. 231. 4n. and 384 introd. proximis tuis] Not extant: subsequent to Ep. 887. 3. libro] Apparently some composition by the King. He can hardly yet have been engaged with the Assertio septem Sacramentorum. 4. exemplum] Probably of the letter to Fisher mentioned in Ep. 908. 21,2. 5. scripsisti] Probably in the letter to Fisher ; see l. 4 n. 13. ad Corinthios] See Ep. 916. 21. vale facturus] Lewis and Short cite examples of this usage from Apuleius and Augustine.