OCR
524 LETTERS OF ERASMUS [1519 habeo, qui, vt corporum morbos quibus passim nune laboratur, ad syderum effectus referunt, ita putant ab iisdem et mentium pestes 55 quasdam existere. Sed o dementiam! dum huiusmodi calumniis et nostrum negocium et alienum ocium perdimus, videmur nobisipsis sancti, videmur theologi, videmur Christiani. Sed vbi interim tranquillitas Christiana, vbi simplicitas, vbi lusus ille felicissimus in campo Scripturarum ? 60 Quid autem dignumimprecer istis kaxoyAdcoous qui te submonuerunt Erasmum tibi non fauere ?. Ego vero te non inter eos numero quibus fauere debeam, verum quos modis omnibus suspicere ac venerati; atque in his praecipue te, quem semper vnicum praeceptorem ac patronum constantissimum habui. Nam quod rarius tui mentio fit 65 in literis meis, nihil aliud in causa fuit quam reuerentia tuae celsitudinis: quando tot modis mihi maximus occurris, hine episcopali dignitate, hinc eruditione quadam admirabili, super omnia vero vitae sanctimonia, qua cum paucis nostro seculo veteres illos episcopos refers. In alios plus audeo. Tu mihi semper visus es non nisi zo religiose nominandus, praesertim in libris aeditis: et tamen ausus sum meminisse tui, cum aliis aliquot locis, tum in Enchiridii postrema aeditione, in qua adiectum est Basilii fragmentum olim a me versum. Sed interim opus aliquod cireumspecto, sed quod victurum augurari possim, quodque tua magnitudine grauitateque non indignum 75 videatur ; id tuo nomini proprie dicabitur, hoc est per te orbi commendabitur. Quod isthic agitur de reformando, vt loquuntur, clero, vereor ne plus satis imitentur isti medicorum exemplum, qui primum inaniunt corpus quod sanandum susceperint. Vtinam Christus tandem exper80 rectus liberet populum suum tam multiplici tyrannide! quae, ni prospectum fuerit, eo videtur euasura vt tolerabilius sit futurum vel Turcarum pati tyrannidem. Sed vt ad librum tuum redeam, optabam nitidius excusum fuisse, Ea in re si quid possum praestare, non grauabor. Optarim et istam 85 operam in aliud argumentum insumptam fuisse: quanquam hoc quoque tum pium sit, tum elegans. Verum commentarioli quibus Euangeliorum seriem ac sensum connectis, quorum gustus olim mihi perplacuit, meo iudicio plus dignitatis attulissent tuo nomini. Cum has essem obsignaturus, is de quo paulo ante memini, mutatus, go vt coniicio, literis tuis incantatricibus, legatum ad me mittit Antuer72. est add. F. 78. satis add. F Corrig. 85. quanquam F : quamuis H. 72. Basilii] See Epp. 229, 858. mony’ of the Gospels ; cf. Ep. 667. 4 n. 77. reformando] Cf. Ep. 967. 25. It is not known among the list of 83. librum] See L. 7 n. Fisher’s works ; see DNB. 86. commentarioli] A sort of ‘har- 89. paulo ante] See 1. 31 n.