OCR Output

524 LETTERS OF ERASMUS [1519

habeo, qui, vt corporum morbos quibus passim nune laboratur, ad
syderum effectus referunt, ita putant ab iisdem et mentium pestes

55 quasdam existere. Sed o dementiam! dum huiusmodi calumniis
et nostrum negocium et alienum ocium perdimus, videmur nobis¬
ipsis sancti, videmur theologi, videmur Christiani. Sed vbi interim
tranquillitas Christiana, vbi simplicitas, vbi lusus ille felicissimus
in campo Scripturarum ?

60 Quid autem dignumimprecer istis kaxoyAdcoous qui te submonuerunt
Erasmum tibi non fauere ?. Ego vero te non inter eos numero quibus
fauere debeam, verum quos modis omnibus suspicere ac venerati;
atque in his praecipue te, quem semper vnicum praeceptorem ac
patronum constantissimum habui. Nam quod rarius tui mentio fit

65 in literis meis, nihil aliud in causa fuit quam reuerentia tuae celsitu¬
dinis: quando tot modis mihi maximus occurris, hine episcopali
dignitate, hinc eruditione quadam admirabili, super omnia vero vitae
sanctimonia, qua cum paucis nostro seculo veteres illos episcopos
refers. In alios plus audeo. Tu mihi semper visus es non nisi

zo religiose nominandus, praesertim in libris aeditis: et tamen ausus
sum meminisse tui, cum aliis aliquot locis, tum in Enchiridii po¬
strema aeditione, in qua adiectum est Basilii fragmentum olim a me
versum. Sed interim opus aliquod cireumspecto, sed quod victurum
augurari possim, quodque tua magnitudine grauitateque non indignum

75 videatur ; id tuo nomini proprie dicabitur, hoc est per te orbi com¬
mendabitur.

Quod isthic agitur de reformando, vt loquuntur, clero, vereor ne
plus satis imitentur isti medicorum exemplum, qui primum inaniunt
corpus quod sanandum susceperint. Vtinam Christus tandem exper¬

80 rectus liberet populum suum tam multiplici tyrannide! quae, ni
prospectum fuerit, eo videtur euasura vt tolerabilius sit futurum vel
Turcarum pati tyrannidem.

Sed vt ad librum tuum redeam, optabam nitidius excusum fuisse,
Ea in re si quid possum praestare, non grauabor. Optarim et istam

85 operam in aliud argumentum insumptam fuisse: quanquam hoc
quoque tum pium sit, tum elegans. Verum commentarioli quibus
Euangeliorum seriem ac sensum connectis, quorum gustus olim mihi
perplacuit, meo iudicio plus dignitatis attulissent tuo nomini.

Cum has essem obsignaturus, is de quo paulo ante memini, mutatus,

go vt coniicio, literis tuis incantatricibus, legatum ad me mittit Antuer¬

72. est add. F. 78. satis add. F Corrig. 85. quanquam F : quamuis H.
72. Basilii] See Epp. 229, 858. mony’ of the Gospels ; cf. Ep. 667. 4 n.
77. reformando] Cf. Ep. 967. 25. It is not known among the list of
83. librum] See L. 7 n. Fisher’s works ; see DNB.

86. commentarioli] A sort of ‘har- 89. paulo ante] See 1. 31 n.