Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0564
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 565 [565]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0564

OCR

932] FROM JOHN BECAR OF BORSSELEN 515 et quid quotidie in lucem emittas, quod publice ad bonos et Christo dignos mores conferat et Sacrae Scripturae studiosis sit vsui futurum. Post absolutum enim iam secundo Nouum Instrumentum, video 5 aedidisse te in omnes Pauli Epistolas argumenta, video in Pauli ad Corinthios duas Hpistolas explanatissimam Paraphrasim ; lego item summa cum voluptate nec minori, vt spero, vtilitate adauctam studii theologici Rationem ac Methodum. Sed haec tametsi aliis mazima, vt sunt, non immerito videntur, tamen intra paucos dies ro scio abs te absoluta esse. Et noui infatigabilem tuam in studiis diligentiam : scio ociosum esse et cessare a studiis literarum non posse. Quamobrem nihil dubito quin plura multo vel conscripseris iam vel in manibus habeas, quae publica studia, praesertim sacra, adiuuare ac prouehere possint. 13 Verum est quod te commonefaciendum duxi, vt vbi paululum continget a grauioris operae studiis ocii, aliquot dies impendas ad conscribendam Euangelicis praeconibus Concionandi rationem. Instituisti enim iam olim Christianum Militem, instituisti Christianum item Principem, instituisti praetereaet discere et docere cupientes, conscriptis hoc argumento ac titulo libris elegantissimis. Superest vt Euangelicum concionatorem recte instituas ; quod quidem multo pluribus sit profuturum, tum iis qui tua institutione edocti rectius et maiori fruge sint deinceps concionaturi, tum iis qui ea ratione multo maiori efficacia et fructu sint concionantes audituri. Ha res mihi et publico omnium et meo quoque nomine priuatim erit gratissima. Asscriptus sum enim non ita pridem in pastorum gregis Dominici numerum, vt scis: et quo, obsecro, pabulo vel salubriori vel meliori pascere possim commissum mihi Domini mei gregem quam Euangelico et Apostolico ? si quidem tua institutione formatus id scite prudenterque ministrare 4 nouerim. Impetret hanc rem abs te, obsecro, primum maxima ac latissime patens vtilitas, deinde tua in Ohristi religionem propensissima charitas; vt cui iuuandae tantum studii ac laboris impenderis non sine grauissimo sumptu et valetudinis certissima iactura, con: temptis etiam tot inuidorum obtrectationibus et apertissimis conuiciis, 3: ei hoc tantillum operae ne deneges. Postremo eblandiatur istud mea in te perpetua, postquam te primum nosse simulque colere coepi, obseruantia. Quod si haec te minus perpellere possint, cogita quod id te facturum mihi superiori hyeme, quum tuo semper lateri vel cum importunitate haererem, sis pollicitus. 40 De valetudine mea cognosces copiose ex eo qui has tibi reddidit, Y o © on os © w n 18. Concionandi] By 1523 Erasmus discere et docere] For Erasmus’ had made a beginning; see 1. p. 34. educational writings see Epp. 66, 71, 19-22, and cf. Ep. 985 introd. 260, 298, 341, 428, 771, 909; and cf. r. 19. Militem] See Ep. 164. pp. 8. 37-9. 22 and 12. 28-37. 20. Principem] See Ep. 393. 39. superiori hyeme] 1517-8 mile

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1444 px
Image height
2476 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
956.1 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0564.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0564.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit