OCR
a LSE E E 514 LETTERS OF ERASMUS [1519 931. To WILLIAM NESEN. Farrago p. 121. Mechlin, F. p. 275: HN: Lond. v. 28: LB. 397. 21 March 1519. [Contemporary with Epp. 928, 930.] ERASMVS GVLIELMO NESENO SVO S. D. Ex amicorum literis intelligo isthic R. P. Augustinum Nebyensem episcopum strennue vociferari in Erasmum ; etiamsi nondum adducor vt credam. Quod si verum est, longe dissimili negocio fuimus vtrique occupati; ego dum hic illius candorem laudo, ille 5 isthic me traducit. Compertissimum habeo barbaros vndique inter se conspirasse nihil intentatum relinquere quo bonas literas opprimant. Tu caue ne quid ad nos scribas periculose ; nam literae frequenter intercipiuntur, praesertim quae isthinc veniunt: siquidem hae tuae postremae redierunt a Selandia. Et ex aliis audio ro nescio quid mihi succensere Budaeum, neque tamen vllam video causam cur succenseat. Non dubito quin isthic, vt par est, fiat plurimi. At vix crediderim esse qui de Budaeo candidius sentiat aut honorificentius loquatur quam Erasmus: etiamsi maior est ille quam vt nostro egeat praeconio. Prouocarat ad conflictationem 1g literariam, et mihi visus est liberis iocis impendio delectari; at proximis literis offensus, respondit epistola satis Francica, ne quid aliud dicam ; imo non respondit, ré yap éxel zpos ëros ? Proinde in hoc argumento diserti esse noluimus, etiamsi mihi persuaderi nondum potest illum irasci serio. Sic illi visum est nostrae lenitatis facere 20 periculum, aut suo certe animo morem gerere: nam qui ob leues causas amicus esse desierit, is, mihi crede, nunquam ex animo fuit amicus. Bene vale, Nesene charissime. Mechliniae. xxx. Cal. April. Anno m.p.xIx. 932,,. FROM JOHN BECAR OF BORSSELEN. Farrago p. 149. Veere. F, p. 295: HN: Lond. vi. 15: LB. 400. 28 March 1519. [The date is confirmed by the books mentioned at the beginning : see Epp. 864, 894, 916, 745. For John Becar see Epp. 291, 737.8 n. Jan Reygersberch, Cronijoke van Zeelandt, Antwerp, 1551, f°. B, spells his name Beecker. Ep. 849 shows that he had left Louvain before Erasmus’ return from Basle. For their intimacy there and Erasmus’ confidence in him see Ep. 805, especially 1l. 19-22. | M. IOANNES BORSALVS, DECANVS VERIENSIS, ERASMO ROTEROD. $, D. Cvprpissimvs sum iampridem cognoscendi, idque ex tuis ipsius literis, humanissime doctissimeque praeceptor, quanam sis valetudine 931. 1. R. P. om. H. 4. fuimus E: sumus H. g. Zelandia H. 13. est add. H. 16. respondet F. 931. 1. isthic] In Paris. 16. literis] Ep. 906. Augustinum] See p. 278. 18. diserti] Cf. Ov. Tr. 3. IT. 21.