et quid quotidie in lucem emittas, quod publice ad bonos et Christo
dignos mores conferat et Sacrae Scripturae studiosis sit vsui futurum.
Post absolutum enim iam secundo Nouum Instrumentum, video 5
aedidisse te in omnes Pauli Epistolas argumenta, video in Pauli
ad Corinthios duas Hpistolas explanatissimam Paraphrasim ; lego
item summa cum voluptate nec minori, vt spero, vtilitate adauctam
studii theologici Rationem ac Methodum. Sed haec tametsi aliis
mazima, vt sunt, non immerito videntur, tamen intra paucos dies ro
scio abs te absoluta esse. Et noui infatigabilem tuam in studiis
diligentiam : scio ociosum esse et cessare a studiis literarum non
posse. Quamobrem nihil dubito quin plura multo vel conscripseris
iam vel in manibus habeas, quae publica studia, praesertim sacra,
adiuuare ac prouehere possint. 13
Verum est quod te commonefaciendum duxi, vt vbi paululum con¬
tinget a grauioris operae studiis ocii, aliquot dies impendas ad conscri¬
bendam Euangelicis praeconibus Concionandi rationem. Instituisti
enim iam olim Christianum Militem, instituisti Christianum item
Principem, instituisti praetereaet discere et docere cupientes, conscriptis
hoc argumento ac titulo libris elegantissimis. Superest vt Euange¬
licum concionatorem recte instituas ; quod quidem multo pluribus sit
profuturum, tum iis qui tua institutione edocti rectius et maiori fruge
sint deinceps concionaturi, tum iis qui ea ratione multo maiori effica¬
cia et fructu sint concionantes audituri. Ha res mihi et publico om¬
nium et meo quoque nomine priuatim erit gratissima. Asscriptus
sum enim non ita pridem in pastorum gregis Dominici numerum, vt
scis: et quo, obsecro, pabulo vel salubriori vel meliori pascere possim
commissum mihi Domini mei gregem quam Euangelico et Apostolico ?
si quidem tua institutione formatus id scite prudenterque ministrare 4
nouerim. Impetret hanc rem abs te, obsecro, primum maxima ac
latissime patens vtilitas, deinde tua in Ohristi religionem propensis¬
sima charitas; vt cui iuuandae tantum studii ac laboris impenderis
non sine grauissimo sumptu et valetudinis certissima iactura, con:
temptis etiam tot inuidorum obtrectationibus et apertissimis conuiciis, 3:
ei hoc tantillum operae ne deneges. Postremo eblandiatur istud mea
in te perpetua, postquam te primum nosse simulque colere coepi,
obseruantia. Quod si haec te minus perpellere possint, cogita quod id
te facturum mihi superiori hyeme, quum tuo semper lateri vel cum
importunitate haererem, sis pollicitus. 40
De valetudine mea cognosces copiose ex eo qui has tibi reddidit,