quod equidem malim, tota incumbat in spongiam, vt ne corchorus
(quod aiunt) sim inter olera: satis superque inde mihi laturus operae¬
precii, si perspectam mei hactenus silentii causam habueris. At
vero nune Christianissimi Regis nomine apud Eburones legatum
agens, merito ignauiae penitusque sopitae amicitiae peragar reus,
si hinc te soluam insalutato, quum ad scribendum et locorum me
inuitet vicinia et plusculum suppetat ocii; quumque potissimum
sim eum nactus nuncium cui obnixe flagitanti nec possim nec
debeam quicquam denegare: nempe tuum vel potius nostrum
Paschasium, iuuenem, si quid in me est iudicii, magnae spei, vt
Latine iam perdoctum, ita Graecitatis amantissimum, quippe cuius
capessendae miro amore flagrans istuc euestigio discessurum se cum
nostris literis ferebat. Quod si regia quirent incolumi honore meo
negocia morae quidpiam admittere, cum eo correptis vtique talaribus,
Totus in amplexus et in oscula mille volarem,
isto ex ore quicquid venerum, quicquid vbique gratiarum est,
affatim hausturus.
Caeterum tanto me fructu impraesentia carere eo moderatius
sustineo quod te altero velut iubare sperem breui nostram Galliam
itradiandam ; cuius iamiam instanti luce vel montes ipsos (mirabile
dictu) nutare cateruatimque gestire videas, vanescente paulatim, si
quid adhuc hic latet, caligine ac eousque Tartari refugiente vt terra
longe lateque patens nouam omnino faciem indutura sit: mater
plusquam alma felixque futura, si se paribus suorum alumnorum—
neque enim esse te Gallum iueris inficias—radiis perlustrari con¬
spiciat. Abs te siquidem atque Budaeo, micantissimis vtriusque
linguae ignibus, (vt de reliquis taceam) non minus quam olim Italiae
Liuius et Salustius aut Graeciae Herodotus ac Thucydides adtulerunt,
splendoris sibi sperat accessurum. Emerge igitur, quaeso, —emerge,
inquam, propere, tibique indulgentissimae parenti ac tuis tandem te
redde fruendum.
Vale. ex oppido Leodiensi. postridie idus Martias. Anno m.p.x1x.