OCR Output

DUREE EX

506 LETTERS OF ERASMUS [1519

tibi iure anteponere quis debeat, siue linguarum peritiam, siue variam
omnigenamque doctrinam, siue denique incomparabile studium ac
diligentiam prope dixerim indefessam, spectare ac expendere libeat,
Audax verbum, inquiet aliquis: audax, fateor, sed quo nullum dici
35 posse verius puto. Scio non deesse tibi laudatores, qui tibi tyros
assidue atque ému/xua en decantent, tibique tantum tribuant quantum,
etiam si agnoscas, non postules tamen. Ego certe nihil in gratiam
Erasmi scribo : scribo autem id demum quod sentio ego. Assentari
nescio nec, si sciam, velim, Erasmo potissimum tanta modestia viro.
40 Quidni porro de te id sentiam quod audio a doctissimo quoque de te
vbique praedicari? Indoctus est, refractarius est, a Musis ac Gratiis
alienus, qui Erasmi ingenium, doctrinam, facundiam, sanctum deni¬
que consilium ac institutum non laudat. Quare perge, Erasme, seculi
huius decus egregium, perge tecum ipso certare teque ipsum deinceps
43 vincere, in eo praesertim stadio Christianae pietatis ac euangelici
cultus, in quo tanta tua cum laude hactenus nobis certasti, vt nihil
iam supersit aliud nisi vt teipsum vincas. Vale.
Luteciae. decimoseptimo Calend. Apriles. [m.D. XVII. |

926,., FROM Louis RUZÉ.
Farrago p. 152. Liège.
16 March 1519.

[This letter is printed in E but not elsewhere. The omission in the later
editions was perhaps a mere oversight, due to the position of this and Ep. 928
on opposite pages in E with openings at the same point and similar first words.
The two month-dates conflict. The easiest correction is to substitute xm for
xvi in Ep. 928, xvi. Cal. April. being a very unusual calculation. The year¬
date is confirmed by Ruzé’s embassy (1. 12), which was one of the numerous
missions sent by Francis 1 to promote his candidature for the Empire. It seems
to have started in Feb. 1519; see Journal de Jean Barrillon, ed. P. de Vaissière,
1897-9, ii. 120, and Actes de Francois I, ix. 7.

For Ruzé see Ep. 493. 420 n. It appears from Ep. 935. 7 that he subsequently
met Erasmus and showed him Ep. 914.]

LVDOVICVS RVSEYS, SVPPRAEFECTVS CIVILIS, ERASMO
ROTERODAMO SVO S.

Qvories animi erga te mei studium literis aperire sum Luteciae
conatus, doctissime Erasme, —id autem feci persaepe—, toties me
conantem partim nescio quae rusticitas, partim catenati reipublicae
labores adeo represserunt vt nihil prorsum tot conatibus actum sit
praeter vnam duntaxat schedam. Quam, qualis qualis est, si te
desyderare audiero, ad Parisios reuersus istuc quam primum perfer¬
endam lubens curaro ; ea tamen lege vt amici detracta persona aut
censoriis, id est Erasmi, obeliscis poenas temeritatis pendat, aut,

Or

925. 38. ego om. H. 48. M.D.XVIU add. H.

926. 3. catenati] Mart. x. 15. 7.