OCR
926] FROM LOUIS RUZÉ 507 quod equidem malim, tota incumbat in spongiam, vt ne corchorus (quod aiunt) sim inter olera: satis superque inde mihi laturus operaeprecii, si perspectam mei hactenus silentii causam habueris. At vero nune Christianissimi Regis nomine apud Eburones legatum agens, merito ignauiae penitusque sopitae amicitiae peragar reus, si hinc te soluam insalutato, quum ad scribendum et locorum me inuitet vicinia et plusculum suppetat ocii; quumque potissimum sim eum nactus nuncium cui obnixe flagitanti nec possim nec debeam quicquam denegare: nempe tuum vel potius nostrum Paschasium, iuuenem, si quid in me est iudicii, magnae spei, vt Latine iam perdoctum, ita Graecitatis amantissimum, quippe cuius capessendae miro amore flagrans istuc euestigio discessurum se cum nostris literis ferebat. Quod si regia quirent incolumi honore meo negocia morae quidpiam admittere, cum eo correptis vtique talaribus, Totus in amplexus et in oscula mille volarem, isto ex ore quicquid venerum, quicquid vbique gratiarum est, affatim hausturus. Caeterum tanto me fructu impraesentia carere eo moderatius sustineo quod te altero velut iubare sperem breui nostram Galliam itradiandam ; cuius iamiam instanti luce vel montes ipsos (mirabile dictu) nutare cateruatimque gestire videas, vanescente paulatim, si quid adhuc hic latet, caligine ac eousque Tartari refugiente vt terra longe lateque patens nouam omnino faciem indutura sit: mater plusquam alma felixque futura, si se paribus suorum alumnorum— neque enim esse te Gallum iueris inficias—radiis perlustrari conspiciat. Abs te siquidem atque Budaeo, micantissimis vtriusque linguae ignibus, (vt de reliquis taceam) non minus quam olim Italiae Liuius et Salustius aut Graeciae Herodotus ac Thucydides adtulerunt, splendoris sibi sperat accessurum. Emerge igitur, quaeso, —emerge, inquam, propere, tibique indulgentissimae parenti ac tuis tandem te redde fruendum. Vale. ex oppido Leodiensi. postridie idus Martias. Anno m.p.x1x. 927. To Joun Lours Vives. Farrago p. 305. Mechlin. F, p. 413: HN: Lond, x. 5: LB. 394. 17 March 1519. [1519, because between Ferdinand’s arrival in the Netherlands (Ep. 846. 15 n.) and the publication of tho Farrago (E). Erasmus’ visit to Mechlin was probably made at the instance of his friends at Court (cf. Ep. 952. 61,2), in connexion with the appointment of a tutor for Ferdinand (see p. 492). In his letters the duration of it can only be traced from 17-21 March. He was in Louvain on 18. Paschasium] Berselius: E in 33. te Gallum] Erasmus, writing to marg. See p. 95. Budaceus, had given countenance to this 27. Galliam] Cf. Ep. 896. 90 n. view ; cf. Epp. 534. 30,1 and 327. 13 n. IO + ex 30