OCR
DUREE EX 506 LETTERS OF ERASMUS [1519 tibi iure anteponere quis debeat, siue linguarum peritiam, siue variam omnigenamque doctrinam, siue denique incomparabile studium ac diligentiam prope dixerim indefessam, spectare ac expendere libeat, Audax verbum, inquiet aliquis: audax, fateor, sed quo nullum dici 35 posse verius puto. Scio non deesse tibi laudatores, qui tibi tyros assidue atque ému/xua en decantent, tibique tantum tribuant quantum, etiam si agnoscas, non postules tamen. Ego certe nihil in gratiam Erasmi scribo : scribo autem id demum quod sentio ego. Assentari nescio nec, si sciam, velim, Erasmo potissimum tanta modestia viro. 40 Quidni porro de te id sentiam quod audio a doctissimo quoque de te vbique praedicari? Indoctus est, refractarius est, a Musis ac Gratiis alienus, qui Erasmi ingenium, doctrinam, facundiam, sanctum denique consilium ac institutum non laudat. Quare perge, Erasme, seculi huius decus egregium, perge tecum ipso certare teque ipsum deinceps 43 vincere, in eo praesertim stadio Christianae pietatis ac euangelici cultus, in quo tanta tua cum laude hactenus nobis certasti, vt nihil iam supersit aliud nisi vt teipsum vincas. Vale. Luteciae. decimoseptimo Calend. Apriles. [m.D. XVII. | 926,., FROM Louis RUZÉ. Farrago p. 152. Liège. 16 March 1519. [This letter is printed in E but not elsewhere. The omission in the later editions was perhaps a mere oversight, due to the position of this and Ep. 928 on opposite pages in E with openings at the same point and similar first words. The two month-dates conflict. The easiest correction is to substitute xm for xvi in Ep. 928, xvi. Cal. April. being a very unusual calculation. The yeardate is confirmed by Ruzé’s embassy (1. 12), which was one of the numerous missions sent by Francis 1 to promote his candidature for the Empire. It seems to have started in Feb. 1519; see Journal de Jean Barrillon, ed. P. de Vaissière, 1897-9, ii. 120, and Actes de Francois I, ix. 7. For Ruzé see Ep. 493. 420 n. It appears from Ep. 935. 7 that he subsequently met Erasmus and showed him Ep. 914.] LVDOVICVS RVSEYS, SVPPRAEFECTVS CIVILIS, ERASMO ROTERODAMO SVO S. Qvories animi erga te mei studium literis aperire sum Luteciae conatus, doctissime Erasme, —id autem feci persaepe—, toties me conantem partim nescio quae rusticitas, partim catenati reipublicae labores adeo represserunt vt nihil prorsum tot conatibus actum sit praeter vnam duntaxat schedam. Quam, qualis qualis est, si te desyderare audiero, ad Parisios reuersus istuc quam primum perferendam lubens curaro ; ea tamen lege vt amici detracta persona aut censoriis, id est Erasmi, obeliscis poenas temeritatis pendat, aut, Or 925. 38. ego om. H. 48. M.D.XVIU add. H. 926. 3. catenati] Mart. x. 15. 7.