OCR Output

500 LETTERS OF ERASMUS i [1519

nonnulli e nostro contubernio, quibus tamen hac in parte aliquid
prae caeteris tribuere soleo, postulant et efflagitant vt eis in ratione
studii subueniam et, quo magis stupeas, in eloquentia percipienda,
quam me dicunt mediocriter executum. At ego non ignorans meam
55 tenuitatem quamque sit mihi domi curta supellex, quique haec ipsa
etiam non sine pudore audio, ingenue profiteor nihil mihi adesse
eloquentiae, promptissimum tamen fore tam piis illorum votis, si
suppeteret facultas: at iam incassum eos tale aliquid a me petere, in
quo nec mihiipsi (licet id maxime cupiam) satisfacere valeam,
6o Sciscitantur praeterea quid tu mihi praeceptionum aut institutionum `
primitus tradideris. Respondeo monuisse te quatinus Hieronymum
legerem et alios quosuis veteres et autenticos authores : nec tamen
hiis contenti desistunt ab importuna postulatione. Tantum egestatis
et inopiae apud nos bonae spei ingenia sustinent, vt vel me prae¬
65 ceptorem non aspernentur. Proh dolor! Non pudet nos Augustino
patre gloriari, cum tamen bonarum literarum apud nos, ne dicam
nullus, certe permodicus adeo sit vsus. Singulis quibusque rebus
sua distributa sunt tempora: at literarum studiis ceu parum ad rem
facientibus vnius dumtaxat horulae deputatum est spacium. Quis
70 aeui huius non deploret infelicitatem ?

Sed de hiis parcius, ne veteris inscitiae alumnis bilem moueamus,
Sudariola haec parata habui ante dies aliquot, nec alio nomine quam
vt Erasmo mitterentur. Verum retrahebat pudor, cum quia nullius
momenti xeniolum esse conspexeram, tum quia non semel expertus

75 eram quanto semper maiora retribueres. Nunc vero abs te gratuito
munere praeuentus, cur vlterius morer ignoro. Vale feliciter, mi
candidissime Erasme, Mecoenas optime.

Raptim ex nostra cellula in coenobio Canonicorum Martinensium,
anno verbi incarnati. MDXIX.

51. nonnulli e nostro 8: quidam e fratrum nostrorum a. 54. executum

B : apprehendisse a. meam tenuitatem quamque B : quam a. 56. non

i sine pudore 8 : verecunde a. 57. illorum add. B. 60. a: Siscitantur 6.

praeterea £ : interea a. B: istitutionum a. 63. hiis a: his 6. 64, in¬

opiae 8: miseriae a. 65. non aspernentur 8 : non modo non aspernentur

sed et desyderent a. Proh dolor add. B. pudet nos £: erubescimus a.

66. tamen om. B. 67. permodicus adeo 8: perexiguus a. 68. literarum

studiis ceu B : literis quasi a. 69. facientibus B : conducentibus a. dum¬

taxat horulae deputatum B : horulae tantum tributum a. qi. hiis a: his 6.

ne... moueamus add, B, 72. Sudariola B : Pepla a. 73. Erasmo B:

tibi a. Verum retrahebat pudor B : sed reueritus sum a. 74. xeniolum

f esse conspexeram 8: reputaui a. 75. quanto 8: quam a. vero abs 8:
aa. 77. candidissime . . . 79. MDXTX : suauissime Erasme a.

55. supellex] Pers. 4. 52. 6r. Hieronymum] Cf. Ep. 750 4.