OCR
500 LETTERS OF ERASMUS i [1519 nonnulli e nostro contubernio, quibus tamen hac in parte aliquid prae caeteris tribuere soleo, postulant et efflagitant vt eis in ratione studii subueniam et, quo magis stupeas, in eloquentia percipienda, quam me dicunt mediocriter executum. At ego non ignorans meam 55 tenuitatem quamque sit mihi domi curta supellex, quique haec ipsa etiam non sine pudore audio, ingenue profiteor nihil mihi adesse eloquentiae, promptissimum tamen fore tam piis illorum votis, si suppeteret facultas: at iam incassum eos tale aliquid a me petere, in quo nec mihiipsi (licet id maxime cupiam) satisfacere valeam, 6o Sciscitantur praeterea quid tu mihi praeceptionum aut institutionum ` primitus tradideris. Respondeo monuisse te quatinus Hieronymum legerem et alios quosuis veteres et autenticos authores : nec tamen hiis contenti desistunt ab importuna postulatione. Tantum egestatis et inopiae apud nos bonae spei ingenia sustinent, vt vel me prae65 ceptorem non aspernentur. Proh dolor! Non pudet nos Augustino patre gloriari, cum tamen bonarum literarum apud nos, ne dicam nullus, certe permodicus adeo sit vsus. Singulis quibusque rebus sua distributa sunt tempora: at literarum studiis ceu parum ad rem facientibus vnius dumtaxat horulae deputatum est spacium. Quis 70 aeui huius non deploret infelicitatem ? Sed de hiis parcius, ne veteris inscitiae alumnis bilem moueamus, Sudariola haec parata habui ante dies aliquot, nec alio nomine quam vt Erasmo mitterentur. Verum retrahebat pudor, cum quia nullius momenti xeniolum esse conspexeram, tum quia non semel expertus 75 eram quanto semper maiora retribueres. Nunc vero abs te gratuito munere praeuentus, cur vlterius morer ignoro. Vale feliciter, mi candidissime Erasme, Mecoenas optime. Raptim ex nostra cellula in coenobio Canonicorum Martinensium, anno verbi incarnati. MDXIX. 51. nonnulli e nostro 8: quidam e fratrum nostrorum a. 54. executum B : apprehendisse a. meam tenuitatem quamque B : quam a. 56. non i sine pudore 8 : verecunde a. 57. illorum add. B. 60. a: Siscitantur 6. praeterea £ : interea a. B: istitutionum a. 63. hiis a: his 6. 64, inopiae 8: miseriae a. 65. non aspernentur 8 : non modo non aspernentur sed et desyderent a. Proh dolor add. B. pudet nos £: erubescimus a. 66. tamen om. B. 67. permodicus adeo 8: perexiguus a. 68. literarum studiis ceu B : literis quasi a. 69. facientibus B : conducentibus a. dumtaxat horulae deputatum B : horulae tantum tributum a. qi. hiis a: his 6. ne... moueamus add, B, 72. Sudariola B : Pepla a. 73. Erasmo B: tibi a. Verum retrahebat pudor B : sed reueritus sum a. 74. xeniolum f esse conspexeram 8: reputaui a. 75. quanto 8: quam a. vero abs 8: aa. 77. candidissime . . . 79. MDXTX : suauissime Erasme a. 55. supellex] Pers. 4. 52. 6r. Hieronymum] Cf. Ep. 750 4.