OCR Output

922] FROM MARTIN LYPSIUS 499

virtuti meretur asscribi, quod tanta negociorum sarcina pressus,
plusquam gratis, non modo literulis suauiloquis sed et operum argu¬
mentis amicos etiam extremos agnoscis. Quaeso, quid maius vel
Atensi vel Dorpio vel Delpho, vt caeteros sileam, prestare potuisses,
atque mihi? Huc accedit quod tu diminute libellum vocas, quem 25
ego libri nomine dignum sentio, quasi quicquid amicicie impendas
parum sit: quem et donasti adhuc prelum olentem, ceu morae
impatiens et ardenter ac tenere amans.

Caeterum Edoardus Leeus mecum expostulauit eo quod semel
liberius vehementiusque illi respondi. Opinor iam factum esse inter 30
nos diuortium; nam literis meis non respondit, cum tamen ad
respondendum hactenus facillimus fuerit. Verum satis prepostere
speraui necessitudinis iura me posse cum ipso inconcussa seruare,
qui nec tecum paruo tempore concordiam seruare potuit.

At missa faciamus haec. Sunt autem nonnulli, mi mellitissime 35
Erasme, qui mecum confidunt et sperant, quod tandem nostrum
(vt loquimur) Augustinum tuo dignum iudicabis obelo. Si id, mi
candidissime Erasme, praestare posses (velle enim te non ambigo),
videres passim eos qui ob Hieronymum a te restitutum tibi non
accedunt (non enim phrasi Hieronymiana omnes delectantur),— 40
videres, inquam, eos ob operam Augustino impensam, cuius suspi¬
ciunt acumen, tibi deditissimos. Alii nephas etiam ducunt te hoe
non prestitisse tanto sanctae Ecclesiae doctori, qui tot ethnicis id
exhibuisti honoris, praesertim cum te teste semel coeperis. At Noui
Testamenti secundariam aeditionem arbitror me non minori expectare 45
desyderio atque hii qui eam exoptant maxime. Ob hane ynam
omnia: in hac profecto me iudice nostra dependet victoria, praemium
tot disceptationum, tanti laboris ouatio atque triumphus.

Vnum tandem in literarum calce adiiciam. Ob id quantumuis
est amicicie, quod mihi tecum etiamsi non meo merito ‘contigit, 50

21. quod 8: qui a. sarcina 8: mole a. 22, modo 8: tantum a.
23. Maius a: magis £. 24, Sileam 8 : subticeam a. 25. atque mihi
add. B. tu ... 26. sentio B: hunc quem tu diminute libellum vocas, ego vero
librum a. 27. sit... olentem 8: putes oci et adhuc prelum olentem mihi
donasti a. 28. ac tenere add. B. 20. Caeterum Edoardus 8: Porro a.
eo quod B: quia a. 80. inter nos add. B. 81. a: respondet 8. cum...
32. fuerit 8: quibus tamen facile satisfacere solet a. 32. Verum £ : Ata.
84. concordiam seruare B : conuenire a. 85. At ... haec add. B. mi
mellitissime Erasme add. B. 36. et 8: ac a, 38. non ambigo £ : scio a.
39. passim 8 : cateruatim a. 40. B: Hieronymiana a. 42, Alii B:
Quidam a, 43. sanctae Ecclesiae add. B. 44. exhibuisti honoris £ :
operae impendisti a. 46. hii a: hi 6. exoptant maxime 8 : quammaxime
affectant a. vnam add. B. 47. me iudice add. B. 48. atque B: ac a.
50. etiamsi B: quamuis a.

24. Delpho] See Ep. 456. 87n. He de laude matrimoni, LB. ix. 107 D, IIO D.
was now at Louvain ; ef. Apol. pro decl. 37. Augustinum] Cf. Ep. 844. 255 n.

xk2