OCR
922] FROM MARTIN LYPSIUS 499 virtuti meretur asscribi, quod tanta negociorum sarcina pressus, plusquam gratis, non modo literulis suauiloquis sed et operum argumentis amicos etiam extremos agnoscis. Quaeso, quid maius vel Atensi vel Dorpio vel Delpho, vt caeteros sileam, prestare potuisses, atque mihi? Huc accedit quod tu diminute libellum vocas, quem 25 ego libri nomine dignum sentio, quasi quicquid amicicie impendas parum sit: quem et donasti adhuc prelum olentem, ceu morae impatiens et ardenter ac tenere amans. Caeterum Edoardus Leeus mecum expostulauit eo quod semel liberius vehementiusque illi respondi. Opinor iam factum esse inter 30 nos diuortium; nam literis meis non respondit, cum tamen ad respondendum hactenus facillimus fuerit. Verum satis prepostere speraui necessitudinis iura me posse cum ipso inconcussa seruare, qui nec tecum paruo tempore concordiam seruare potuit. At missa faciamus haec. Sunt autem nonnulli, mi mellitissime 35 Erasme, qui mecum confidunt et sperant, quod tandem nostrum (vt loquimur) Augustinum tuo dignum iudicabis obelo. Si id, mi candidissime Erasme, praestare posses (velle enim te non ambigo), videres passim eos qui ob Hieronymum a te restitutum tibi non accedunt (non enim phrasi Hieronymiana omnes delectantur),— 40 videres, inquam, eos ob operam Augustino impensam, cuius suspiciunt acumen, tibi deditissimos. Alii nephas etiam ducunt te hoe non prestitisse tanto sanctae Ecclesiae doctori, qui tot ethnicis id exhibuisti honoris, praesertim cum te teste semel coeperis. At Noui Testamenti secundariam aeditionem arbitror me non minori expectare 45 desyderio atque hii qui eam exoptant maxime. Ob hane ynam omnia: in hac profecto me iudice nostra dependet victoria, praemium tot disceptationum, tanti laboris ouatio atque triumphus. Vnum tandem in literarum calce adiiciam. Ob id quantumuis est amicicie, quod mihi tecum etiamsi non meo merito ‘contigit, 50 21. quod 8: qui a. sarcina 8: mole a. 22, modo 8: tantum a. 23. Maius a: magis £. 24, Sileam 8 : subticeam a. 25. atque mihi add. B. tu ... 26. sentio B: hunc quem tu diminute libellum vocas, ego vero librum a. 27. sit... olentem 8: putes oci et adhuc prelum olentem mihi donasti a. 28. ac tenere add. B. 20. Caeterum Edoardus 8: Porro a. eo quod B: quia a. 80. inter nos add. B. 81. a: respondet 8. cum... 32. fuerit 8: quibus tamen facile satisfacere solet a. 32. Verum £ : Ata. 84. concordiam seruare B : conuenire a. 85. At ... haec add. B. mi mellitissime Erasme add. B. 36. et 8: ac a, 38. non ambigo £ : scio a. 39. passim 8 : cateruatim a. 40. B: Hieronymiana a. 42, Alii B: Quidam a, 43. sanctae Ecclesiae add. B. 44. exhibuisti honoris £ : operae impendisti a. 46. hii a: hi 6. exoptant maxime 8 : quammaxime affectant a. vnam add. B. 47. me iudice add. B. 48. atque B: ac a. 50. etiamsi B: quamuis a. 24. Delpho] See Ep. 456. 87n. He de laude matrimoni, LB. ix. 107 D, IIO D. was now at Louvain ; ef. Apol. pro decl. 37. Augustinum] Cf. Ep. 844. 255 n. xk2