paucorum dierum consuetudine talem cam expertus sum, vt illi per¬
quam maligne parceque, ac prope dixerim inuide, tuam felicitatem, 5
imo nostram potius, retulisse viderentur. Itaque mutatis in diuersum
rerum vicibus, factum est vt tu iam pridem quorundam praedicatione
maiorem in modum inflammatus in nostri videndi desyderium,
a congressu moderatius amare coeperis, opinor quamprimum expostu¬
laturus cum his qui tibi ex tantula musca tantum fecerint elephan- 10
tum : ego contra, qui prius satis magno tenebar tui desyderio, simul
atque datum est coram et cominus te contemplari, totus raptus sum
in amorem et admirationem tuae magnitudinis, moxque cum his
expostulaui qui te mihi tam maligne depinxerant.
Neque vero hic commemorabo vetustissimam gentis tuae nobilita- 15
tem clarissimaque maiorum stemmata, non ditionis amplitudinem,
non totius corporis prorsus heroicam maiestatem, quae procul etiam
eximium principem testetur, quanquam haud sum nescius hisce
quoque rebus animi doteis commendari. Mihi magis admirari libet
quae magis tua sunt, incredibilem morum suauitatem, nulli non 20
obuiam atque expositam comitatem, qua fit vt, quocunque te con¬
uerteris, protinus hilarescant omnia ; ingenium mire dextrum et in
omnia versatile, nusquam non sibi praesens, nusquam non exprom¬
ptum, iudicium in omni genere rerum singulare, quod suapte natura
felicissimum felicius reddidit plurimarum rerum vsus, inauditam 25
consilii vim, quo nomine nostro quoque Principi nostraeque aulae
gratulor : ad haec haud vulgarem animi propensionem erga pietatem
ac bonas litteras, quibus vtrisque praemines ipse; cum primis autem
perpetuum pacis studium, qui post tot bellaces Episcopos incredibili
prudentia sic moderatus es populum, alioqui satis ad bella praecipitem, 30
vt nec ille cuiquam praedae fuerit nec quenquam armis lacessiuerit.
Arduum ac rarum est probum agere principem, rarius integrum et
incorruptum praesulem. Tu vnus vtrunque munus sie praestas vt
vix alius alterutrum possit absolutius ; nec minus religionis antisti¬
tem geris quam reipublicae ducem. 35
Verum haec alias fortasse tempestiuius referentur et, vt arbitror,
aliis rectius quam tibi. At interea, ne talem Principem, a quo sic
essem prouocatus officiis, denuo vacuus et asymbolus conuenirem, aut
he putares ab hac tua florentissima Academia praeter aromatiten
nihil mitti, litterarium hoc xeniolum pauculis hisce diebus adornaui, 40