OCR
916] TO ERARD DE LA MAROK 481 paucorum dierum consuetudine talem cam expertus sum, vt illi perquam maligne parceque, ac prope dixerim inuide, tuam felicitatem, 5 imo nostram potius, retulisse viderentur. Itaque mutatis in diuersum rerum vicibus, factum est vt tu iam pridem quorundam praedicatione maiorem in modum inflammatus in nostri videndi desyderium, a congressu moderatius amare coeperis, opinor quamprimum expostulaturus cum his qui tibi ex tantula musca tantum fecerint elephan- 10 tum : ego contra, qui prius satis magno tenebar tui desyderio, simul atque datum est coram et cominus te contemplari, totus raptus sum in amorem et admirationem tuae magnitudinis, moxque cum his expostulaui qui te mihi tam maligne depinxerant. Neque vero hic commemorabo vetustissimam gentis tuae nobilita- 15 tem clarissimaque maiorum stemmata, non ditionis amplitudinem, non totius corporis prorsus heroicam maiestatem, quae procul etiam eximium principem testetur, quanquam haud sum nescius hisce quoque rebus animi doteis commendari. Mihi magis admirari libet quae magis tua sunt, incredibilem morum suauitatem, nulli non 20 obuiam atque expositam comitatem, qua fit vt, quocunque te conuerteris, protinus hilarescant omnia ; ingenium mire dextrum et in omnia versatile, nusquam non sibi praesens, nusquam non expromptum, iudicium in omni genere rerum singulare, quod suapte natura felicissimum felicius reddidit plurimarum rerum vsus, inauditam 25 consilii vim, quo nomine nostro quoque Principi nostraeque aulae gratulor : ad haec haud vulgarem animi propensionem erga pietatem ac bonas litteras, quibus vtrisque praemines ipse; cum primis autem perpetuum pacis studium, qui post tot bellaces Episcopos incredibili prudentia sic moderatus es populum, alioqui satis ad bella praecipitem, 30 vt nec ille cuiquam praedae fuerit nec quenquam armis lacessiuerit. Arduum ac rarum est probum agere principem, rarius integrum et incorruptum praesulem. Tu vnus vtrunque munus sie praestas vt vix alius alterutrum possit absolutius ; nec minus religionis antistitem geris quam reipublicae ducem. 35 Verum haec alias fortasse tempestiuius referentur et, vt arbitror, aliis rectius quam tibi. At interea, ne talem Principem, a quo sic essem prouocatus officiis, denuo vacuus et asymbolus conuenirem, aut he putares ab hac tua florentissima Academia praeter aromatiten nihil mitti, litterarium hoc xeniolum pauculis hisce diebus adornaui, 40 26. cui nuper adiunctus es post aulae add. รจ. 31. ille a: ipse 7. 4. consuetudine] The visit of which to the Council of Brabant after the Erasmus had been disappointed in the treaty of St. Trond. He was also one autumn (cf. Ep. 867. 83,185) had per- of the first members of the new Privy haps been recently paid: or the Bp. Council constituted on 19 Oct. 1520: may have come to Louvain. See Henne ii. 322,3. 26n. nuper]Erard had beenadmitted 39. aromatiten] Cf. Ep. 140. 16. ALLEN III Tel