OCR Output

909 | TO THE READER 465

tamen mihi asscribi quod meum non sit. Nunc cum multa sint
admixta quae meram barbariem oleant, paucis rem vt habet aperiam.

Fateor me quondam, cum essem Lutetiae ante annos plus viginti,
dictasse nescio quas nugas, siquando libuisset a coena garrire ad
foculum, et discinetum, vt ait Flaccus, ludere; de formulis con¬
gressus cotidiani, rursum de sermonibus conuiuialibus. Ad haec
scripseram crassissimam paraphrasim in Elegantias Laurentii Vallae :
nec mirum, lapidi scripseram verius quam homini; quanquam hoc
quoque frustra, vsqueadeo plumbeum erat ingenium vetuli psitaci.
Praeterea iam tum Copiae qualecunque simulacrum deliniaram. Ad
haec coeptus erat liber De conscribendis epistolis : item alius aduersus
barbaros, quem quorundam opera perdidi. Postremo quotidie cala¬
mum in familiaribus epistolis excercebam, quiduis nugans apud hune
aut apud illum amiculum, et effutiens qualia solemus a poculis inter
amiculos et congerrones alter in alterius sinum effundere. Huius¬
modi nugarum insatiabilis Lauerna semper fuit Augustinus Camyna¬
dus, quicum mihi tum erat domestica consuetudo menses aliquot.
Is hune libellum ceu corniculam Aesopicam ex his omnibus con¬
cinnauit, aut commiscuit magis rhapsodus ille farraginem suam,
veluti cum multa iura confundit coquus ; additis personis ac titulis
et quibusdam de suo affictis, ne nusquam Cumanus ille asinus seipsum
proderet. Neque enim est tam facile Latine vel nugari quam existi¬
mant quidam.

Possum adhuc de singulis pronunciare vnde desumpserit ille. Et
sunt apud quos extant adhuc huiusmodi schedae, qui fatentur et
agnoscunt me verum dicere. His naeniis imposuit quibusdam
crassulis inscio me, quo nimirum homo tenuis ac famelicus nonnihil
nummorum abraderet. Nec est quod me Beatus Rhenanus, homo
candidus et amicus, excuset hoc pretextu quod hune libellum ante
annos viginti scripserim. An interim accesserit aliquid vel erudi¬
tionis vel iudicii, aliorum facio iudicium : certe linguam Latinam ac
bonas quas vocant litteras id temporis melius callebam quam nune,
etiam si tunc quoque infra mediocritatem tenebam ea studia.

Tam vt ex paucis caetera coniicias, lector, quis vnquam dizit ‘ dare

6. sit ay: esset B: est è. g. ay: lubuisset Bà, 17. quorundam ay :
illius Bd. 19. apud ay: om. Bd. 27. ay: tam facile est Bò. 34. aBò:
excusat y. 38. tune ay: tum Bd.

10. Flaccus | S. 2, r. 73. go. sunt apud quos] Erasmus was

12, Elegantias] Cf. Ep. 23. 106 n. perhaps thinking of Grey (Ep. 58) and

15. Copiae] See Ep. 260. Viterius (Ep. 66), who, as familiar

16. epistolis] See Ep. 71. friends of his Paris days, may have

17. barbaros] Cf. Ep. 30. 16n. known the facts.

18. epistolis] Cf. Ep. 64 introd. 33. Beatus] In his preface to the

21. Camynadus] See Ep. 131. edition of Nov. 1518: BRE. 80.

26. asinus] in pelle leonis ; cf, Adag. 39. ex paucis] All the passages
266. criticized here from the text are found

ALLEN IIT uh

IO

30