OCR
909 | TO THE READER 465 tamen mihi asscribi quod meum non sit. Nunc cum multa sint admixta quae meram barbariem oleant, paucis rem vt habet aperiam. Fateor me quondam, cum essem Lutetiae ante annos plus viginti, dictasse nescio quas nugas, siquando libuisset a coena garrire ad foculum, et discinetum, vt ait Flaccus, ludere; de formulis congressus cotidiani, rursum de sermonibus conuiuialibus. Ad haec scripseram crassissimam paraphrasim in Elegantias Laurentii Vallae : nec mirum, lapidi scripseram verius quam homini; quanquam hoc quoque frustra, vsqueadeo plumbeum erat ingenium vetuli psitaci. Praeterea iam tum Copiae qualecunque simulacrum deliniaram. Ad haec coeptus erat liber De conscribendis epistolis : item alius aduersus barbaros, quem quorundam opera perdidi. Postremo quotidie calamum in familiaribus epistolis excercebam, quiduis nugans apud hune aut apud illum amiculum, et effutiens qualia solemus a poculis inter amiculos et congerrones alter in alterius sinum effundere. Huiusmodi nugarum insatiabilis Lauerna semper fuit Augustinus Camynadus, quicum mihi tum erat domestica consuetudo menses aliquot. Is hune libellum ceu corniculam Aesopicam ex his omnibus concinnauit, aut commiscuit magis rhapsodus ille farraginem suam, veluti cum multa iura confundit coquus ; additis personis ac titulis et quibusdam de suo affictis, ne nusquam Cumanus ille asinus seipsum proderet. Neque enim est tam facile Latine vel nugari quam existimant quidam. Possum adhuc de singulis pronunciare vnde desumpserit ille. Et sunt apud quos extant adhuc huiusmodi schedae, qui fatentur et agnoscunt me verum dicere. His naeniis imposuit quibusdam crassulis inscio me, quo nimirum homo tenuis ac famelicus nonnihil nummorum abraderet. Nec est quod me Beatus Rhenanus, homo candidus et amicus, excuset hoc pretextu quod hune libellum ante annos viginti scripserim. An interim accesserit aliquid vel eruditionis vel iudicii, aliorum facio iudicium : certe linguam Latinam ac bonas quas vocant litteras id temporis melius callebam quam nune, etiam si tunc quoque infra mediocritatem tenebam ea studia. Tam vt ex paucis caetera coniicias, lector, quis vnquam dizit ‘ dare 6. sit ay: esset B: est è. g. ay: lubuisset Bà, 17. quorundam ay : illius Bd. 19. apud ay: om. Bd. 27. ay: tam facile est Bò. 34. aBò: excusat y. 38. tune ay: tum Bd. 10. Flaccus | S. 2, r. 73. go. sunt apud quos] Erasmus was 12, Elegantias] Cf. Ep. 23. 106 n. perhaps thinking of Grey (Ep. 58) and 15. Copiae] See Ep. 260. Viterius (Ep. 66), who, as familiar 16. epistolis] See Ep. 71. friends of his Paris days, may have 17. barbaros] Cf. Ep. 30. 16n. known the facts. 18. epistolis] Cf. Ep. 64 introd. 33. Beatus] In his preface to the 21. Camynadus] See Ep. 131. edition of Nov. 1518: BRE. 80. 26. asinus] in pelle leonis ; cf, Adag. 39. ex paucis] All the passages 266. criticized here from the text are found ALLEN IIT uh IO 30