OCR Output

466 LETTERS OF ERASMUS [1519

40 salutationem’ pro ‘dicere salutem’; id quod ille ponit pag. a, iii,
Rursum pag. a. vi, ‘Me in derisum habes’. Rursum eadem, ‘Occu¬
pationes tuae excusationis locum habent’ de suo addidit. Item a. vii,
‘Ago tibi gratias qui litterarum fasciculis nos onerasti*: non sensit
qui poscere modum subiunctiuum, ‘qui nos oneraris’. Item a. viii,

43 ‘Ad clunes mundandos’, clunes ponit pro diuersa corporis parte,
Rursus ibidem, ‘Laudo te virum praestitisse’: quis vel Geta sic
loquitur ?

Sed desino plura, ne lectori sim molestus ; cum haec sint in primis
pagellis. Quanquam sunt in his et alia quae mihi non probantur;
so quorum est illud, ‘qua valetudine es praeditus?’ Recte forsitan sic
dixerit medicus, si de perpetua corporis crasi percontaretur, non de
praesenti corporis statu.
Admonui: meo sum officio functus. Posthac si quis vltro se
fallet, sibi imputet. Holonio non inuideo, si quid hine lucelli

55 corrasit. Sed gratias acturus non sum homini, nisi me alio demer¬
uerit officio; quem si pergat, ex Holonio faciemus holopolam aut, si
malit, holopolium. Scio non esse leuem iniuriam edere meo nomine
quod meum non est, praesertim me superstite. Sed quemadmodum
Balaam ille non admodum expauit ad vocem asinae loquentis, quod

6o monstris assueuisset, ita ego quoniam ad maiores contumelias iam
oceallui, minus ad haec leuia commoueor. Alioqui non aberat res
ab atroci iniuria, etiamsi libellus a me conscriptus fuisset: nisi
forsitan quicquid experientes calamum, quicquid pueri, quicquid
soluti, quicquid vuidi, quicquid amantes aut irati chartis illinimus,

65 id cuiuis ius erit typis excusum orbi tradere. Quae tandem ista
licentia me superstite mihi asscribere quicquid cuique collubitum
fuerit et alienae famae periculo ludere! Et tamen quoniam libellum
vbique corripi videbam, perlectum emendauimus, ne iuuentus nostri
nominis lenocinio decepta soloecismis inficeretur. Bene vale, lector

70 optime.

Louanii. An. m.p.xix. cal. Ia.

51. perpetua ay: om. Bò. 56. quem... 57. holopolium ay: om. Bd.
61, Alioqui... 69. inficeretur ay: om. Bò.

in the two unauthorized editions; but forte recte dixeris, si de perpetua cor¬
in aByd they are corrected. In the poris temperatura perconteris, non de

first case, however, dicere salutem ay: praesenti corporis affectione’.
dicere salutationem £6. 54. Holonio] See p. 445.
50. praeditus] In the two un- 60. monstris assueuisset] This is the

authorized editions the section stops explanation given by Nic. de Lyra in
here in the text; but afyiadd ‘Sic his commentary on Num. 22. 29.