OCR Output

458 LETTERS OF ERASMUS [1518

esse amicus. Et post haec me violentum ac ferocem facis. Optas
vt hoc famae vulnusculum aliqua cicatrice obducatur. Atqui quid
aliud efficit ista tua epistola, tot verbis deplorans vtriusque vicem ac

385 rem miris tragoediis exaggerans, nisi vt cicatricem vtcunque coeptam
obduci refricet ?

Ad haec hortaris me tuo exemplo, ne posthac vtcunque lacessitus
in certamen descendam: quasi quicquam habeant simile tuum ac
meum negocium. Fortassis in tuis commentariis cauillatus est

390 aliquis te locum aliquem secus quam ipsi videatur enarrasse. Quod
vt maxime euincat, ròv ġrryôévra non alia manet poena quam vt illic
vel parum attentus fuisse videaris vel aliquid existimetur fugisse te,
quod non venerit in mentem, aut etiam non legeris. Hic multo
alia pugnae conditio ; si modo haec pugna dici debet, in qua capita¬

395 liter impetitus nihil aliud quam me defendo. Et tamen tu quoque
tibi in causa dispari reliquam vis esse vnam exceptionem, ‘si tibi
silentium tuum vitio verti videas aut luculente fraudi futurum.’
At cur hac me non vis vti? Nam quod tu negas obfuturum famae
meae, si obticuissem, nec tibiipsi satis, vt opinor, persuasisti, quam¬

400 uis mihi persuadere conaris. Atque vtinam mihi tales adessent
amici, vndique cordati oculatique, qui certo praescriberent quando
et quatenus esset aduersario respondendum! Hoc genus amicos
fortassis haec nostra barbaries non habet, sed mecum lippiunt omnes.
Nec tibi concedam, Budaee, vt tu virulentam concertationem validius

405 oderis atque execreris quam ego. Nec puto me ideo affinem esse huic
crimini, si compulsus et sic prouocatus Fabro respondi.

Porro quod interim me collocas in gloriae fastigio, quod Erasmi
nomen facis opiniosissimum, aliaque id genus, plane iocari te puto,
quantumuis seria professum: siquidem et alias inducis mihi ry

410 Àeoyrÿy, aC prorsus ieporperÿ quempiam pietatis ac literarum anti¬
stitem facis, qui iam immortalitati consecratus extra famae aleam
sit positus. Atqui hunc reuerendum theologum tu non aliter quam
matercula infantem obiurgas : imo non secus atque seuus praeceptor,
nune ferula nunc flagello terres castigasque. Certe laudis hoc quic¬
quid est, quod mihi tecum vis esse commune, cum ais ‘ qui seruitutem
molestam grauemque ambitioni seruiuimus ’, non agnosco, moneoque
vt meam portionem in alium quemuis transferas. Nihil me infelicius
si tantum vigiliarum ambitioni datum est.

Hic multa rursus parum prudenter assumis, me recriminatione

415

397. EB, cf. Ep. 810. 268: luculentae 7. 413. seuus H: sguus NI : saeuus
N?: serius F. 414. quicquid est add. F. 419. pudenter F ; çf. Ep. 108. 85,6.

382. Optas] Ep. 810. 198-9. 398. negas] Ep. 810. 102 seq.

387. hortaris] Ep. 810, 255 seq. 407. collocas] Ep. 810. 280, 301-2.

396. si tibi] Ep. 810. 267-8. 415. ais] Ep. 810, 274-5.