OCR
458 LETTERS OF ERASMUS [1518 esse amicus. Et post haec me violentum ac ferocem facis. Optas vt hoc famae vulnusculum aliqua cicatrice obducatur. Atqui quid aliud efficit ista tua epistola, tot verbis deplorans vtriusque vicem ac 385 rem miris tragoediis exaggerans, nisi vt cicatricem vtcunque coeptam obduci refricet ? Ad haec hortaris me tuo exemplo, ne posthac vtcunque lacessitus in certamen descendam: quasi quicquam habeant simile tuum ac meum negocium. Fortassis in tuis commentariis cauillatus est 390 aliquis te locum aliquem secus quam ipsi videatur enarrasse. Quod vt maxime euincat, ròv ġrryôévra non alia manet poena quam vt illic vel parum attentus fuisse videaris vel aliquid existimetur fugisse te, quod non venerit in mentem, aut etiam non legeris. Hic multo alia pugnae conditio ; si modo haec pugna dici debet, in qua capita395 liter impetitus nihil aliud quam me defendo. Et tamen tu quoque tibi in causa dispari reliquam vis esse vnam exceptionem, ‘si tibi silentium tuum vitio verti videas aut luculente fraudi futurum.’ At cur hac me non vis vti? Nam quod tu negas obfuturum famae meae, si obticuissem, nec tibiipsi satis, vt opinor, persuasisti, quam400 uis mihi persuadere conaris. Atque vtinam mihi tales adessent amici, vndique cordati oculatique, qui certo praescriberent quando et quatenus esset aduersario respondendum! Hoc genus amicos fortassis haec nostra barbaries non habet, sed mecum lippiunt omnes. Nec tibi concedam, Budaee, vt tu virulentam concertationem validius 405 oderis atque execreris quam ego. Nec puto me ideo affinem esse huic crimini, si compulsus et sic prouocatus Fabro respondi. Porro quod interim me collocas in gloriae fastigio, quod Erasmi nomen facis opiniosissimum, aliaque id genus, plane iocari te puto, quantumuis seria professum: siquidem et alias inducis mihi ry 410 Àeoyrÿy, aC prorsus ieporperÿ quempiam pietatis ac literarum antistitem facis, qui iam immortalitati consecratus extra famae aleam sit positus. Atqui hunc reuerendum theologum tu non aliter quam matercula infantem obiurgas : imo non secus atque seuus praeceptor, nune ferula nunc flagello terres castigasque. Certe laudis hoc quicquid est, quod mihi tecum vis esse commune, cum ais ‘ qui seruitutem molestam grauemque ambitioni seruiuimus ’, non agnosco, moneoque vt meam portionem in alium quemuis transferas. Nihil me infelicius si tantum vigiliarum ambitioni datum est. Hic multa rursus parum prudenter assumis, me recriminatione 415 397. EB, cf. Ep. 810. 268: luculentae 7. 413. seuus H: sguus NI : saeuus N?: serius F. 414. quicquid est add. F. 419. pudenter F ; çf. Ep. 108. 85,6. 382. Optas] Ep. 810. 198-9. 398. negas] Ep. 810. 102 seq. 387. hortaris] Ep. 810, 255 seq. 407. collocas] Ep. 810. 280, 301-2. 396. si tibi] Ep. 810. 267-8. 415. ais] Ep. 810, 274-5.