906 | TO WILLIAM BUDAEUS 457
familiari ac iocosa festiuaque epistola, qua cum amico ludis animi
causa.
Jam illud profecto perquam salse dictum est abs te: ‘Quis enim
miretur te illi in eo non placere in quo tu tibi displices?’ perinde
quasi qui insons furti aut sacrilegii reus agitur apud Areopagitas,
dicendam causam adegit. Multo aliter Fabro quam mihi displiceo.
Sic mihi displiceo quemadmodum sibi displicet ictus a scorpio, cum
antidotum admouet. Proinde dictum hoc non tantundem habet salis
quantum prima fronte prae se fert. Pergis et addis te lacessitum
extenuasse. Os impudens, extant quae scripsisti de meis libellis.
Ea intantum non offendunt animum meum vt excusem et commode
interpreter. Et tibi sycophanta sum, ac aequitatem in me desyderas,
qui te apud amicos in inuidiam vocem ! quos tu omnes ferarum ritu
frementes facis, quod vnus aut alter non satis probarit nostram
Copiam abs te sugillatam. Memini sane quid de nostris lucubrationi¬
bus ad Tunstallum scripseris: verum quoniam tibi ioco dicuntur
omnia, non alibi probabilius est te ioco ludere quam illic ybi nostra
tam valde probas.
Sed hactenus iocatus reliqua te serio velle loqui profiteris. Repetis
quod in epistola mea non cessem te postulare suspecti, cum nihil
vsquam sit huiusmodi. At quod hic serio dicis, paulo ante per
lusum dixeras. Addis, etiamsi vterque nostrum arbitrium ad te
deferat, te non libenter suscepturum. At quo interim euanuit
pacificator ille, quem ego obuersis cornibus deterrebam? Sub haec
hortaris vt ad pristinam amicitiam redeamus. Isthuc persuade Fabro,
si potes, quem huc tot iam epistolis vltro prouoco; nihil veritus
quorundam cauilla, qui me iactitant id metu fecisse, non animo
Christiano. Pollicitus sum me mutaturum locos omnes in quibus
ab illo dissenseram, si quae notaram vel mutaret vel defenderet.
Promisi me pro virili aboliturum Apologiam meam, modo ille
tolleret suam insectationem. Postremo consului atque etiam obte¬
status sum vt aliquo scripto testaretur inter nos animorum esse
consensum, et eriperetur ansa digladiandi de nobis qui partim illi
per alium quempiam respondere; nec tamen adhuc desino Fabro
347. dictum est] Ep. 810. 169-70. 368. Addis] Ep. 810. 192-3.
354. Pergis] Ep. 810. 181-2. 371. hortaris] Ep. 810. 194.
862. ad Tunstallum] Ep. 583. 374. Pollicitus] I cannot find where.
365. profiteris] Ep. 810. 186. 376. Promisi] Ep. 778. 168-9.
Repetis] Ep. 810. 191. 377. consului) Ep. 814. 22-4.